Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/328

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0623

0623A Nihil interest, ubi sitis in saeculo, qui extra saeculum estis; et si aliqua amisistis vitae gaudia, negotiatio est aliquid amittere, ut majora lucreris. Nihil adhuc dico de praemio, ad quod Deus martyres invitat. Ipsam interim conversationem saeculi et carceris comparemus, si non plus in carcere spiritus acquirit quam caro amittit, imo et quae justa sunt caro non amittit per curam Ecclesiae, agapen fratrum: et insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur. Non vides alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non solemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris, non clamoribus spectaculorum, atrocitate, vel furore, vel impudicitia celebrantium caederis: non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt: vacas a scandalis, 0623B a tentationibus, a recordationibus malis, jam et a persecutione. Hoc praestat carcer christiano, quod eremus prophetis (Marc, I). Ipse Dominus in secessu frequentius agebat, ut liberius oraret, ut saeculo cederet (Luc, IV). Gloriam denique suam discipulis in solitudine demonstravit (Matth., XVII; Marc, IX; Luc, II; I Petri, 1). Auferamus carceris nomen, secessum vocemus. Etsi corpus includitur, etsi caro detinetur, omnia spiritui patent. Vagare spiritu, spatiare spiritu, et non stadia opaca aut porticus longas praeponens tibi, sed illam viam, quae ad Deum ducit. Quotiens eam spiritu deambulaveris, totiens in carcere non eris. Nihil crus sentit in nervo cum animus in coelo est. Totum hominem animus circumfert, et quo velit transfert (Matth., VI): 0623C Ubi autem erit cor tuum, illic erit et thesaurus tuus. Ibi ergo sit cor nostrum, ubi volumus habere thesaurum.

CAPUT III.

Sit nunc, benedicti, carcer etiam christianis 0624A molestus? Vocati sumus ad militiam Dei vivi jam tunc, cum in sacramenti verba respondimus. Nemo miles ad bellum cum deliciis venit; nec de cubiculo ad aciem procedit, sed de papilionibus expeditis et substrictis, ubi omnis duritia et imbonitas et insuavitas constitit. Etiam in pace, labore et incommodis bellum pati jam ediscunt, in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem densando. Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant: de umbra ad solem, de sole ad coelum de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad tumultum. Proinde vos, benedicti, quodcumque hoc durum est, ad exercitationem virtutum animi et corporis deputate. Bonum agonem subituri estis in quo agonothetes, 0624B Deus vivus est; xystarches, Spiritus sanctus corona, aeternitatis; brabium, angelicae substantiae, politia in coelis, gloria in saecula saeculorum. Itaque Epistates vester Christus Jesus, qui vos spiritu unxit, et ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem tractationem a liberiore conditione seponere, ut vires corroborarentur in vobis. Nempe enim et athletae segregantur ad strictiorem disciplinam, ut robori aedificando vacent: continentur a luxuria, a cibis laetioribus, a potu jucundiore. Coguntur, cruciantur, fatigantur: quanto plus in exercitationibus laboraverint, tanto plus de victoria sperant. Et illi, inquit Apostolus (I. Cor. 9), ut coronam corruptibilem consequantur; nos aeternam consecuturi. Carcerem 0624C nobis pro palaestra interpretemur, ut ad stadium tribunalis bene exercitati incommodis omnibus producamur: quia virtus duritia extruitur, mollitia vero destruitur.

CAPUT IV.

Scimus ex dominico praecepto, quod caro infirma