Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/332

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0631

0631A morti genus ad hanc obstinationem abdicatione voluptatum erudiri, quo facilius vitam contemnant, amputatis quasi retinaculis ejus, ne desiderent, quam jam supervacuam sibi fecerint: ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur. Pigebat scilicet etiam perseverantes in tantis voluptatibus propter Deum mori. Quanquam etsi ita esset, tam apto consilio, tantae obstinatio disciplinae debebat obsequium.

CAPUT II.

Jam vero nemo est, qui non hoc quoque praetendat (Gen. 1.), omnia a Deo instituta, et homini attributa (sicut praedicamus), et utique bona omnia, ut boni auctoris: inter haec deputari universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, circum 0631B verbi gratia, et leonem, et vires corporis, et vocis suavitates. Igitur neque alienum videri posse, neque inimicum Dei, quod de conditione constet ipsius: neque cultoribus Dei vitandum, quod Dei non sit inimicum, quia nec alienum. Plane et ipsae exstructiones locorum, quod saxa, quod caementa, quod marmora, quod columnae, Dei res sunt, qui ea ad instrumentum terrae dedit: sed et ipsi actus sub coelo Dei transiguntur. Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim cum aliquid ejusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere! Plures denique invenias, quos magis periculum voluptatis, quam vitae, avocet ab hac secta. Nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, voluptatem etiam sapiens ut tantam non contemnit, 0631C cum alia non sit et stulto et sapienti vitae gratia, nisi voluptas. Nemo negat, quia nemo ignorat quod ultro natura suggerit, Deum esse universitatis conditorem, eamque universitatem tam bonam, quam homini mancipatam. Sed quia non penitus Deum norunt, 0632A nisi naturali jure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo; necesse est ignorent qualiter administrari aut jubeat aut prohibeat quae instituit, simul quis sit aemulus ex diverso, adulterandis usibus divinae conditionis, quia neque voluntatem, neque adversarium noveris ejus, quem minus noveris. Non ergo hoc solum respiciendum est, quo omnia sint instituta, sed a quo conversa. Ita enim apparebit cujus vi sint instituta, si appareat cujus non sint. Multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem. Caeterum omnes species malorum, quae etiam ethnici ut indubitata, et prohibent et defendunt, ex operibus Dei constant: Vis homicidium ferro, veneno, magicis devinctionibus 0632B perfici. Tam ferrum Dei res est, quam herbae, quam angeli: numquid tamen in hominis necem auctor ista providit? Atquin omnem homicidii speciem uno et principali praecepto interemit: Non occides (Exod. 20.) Proinde aurum, aes, argentum, ebur, lignum, et quaecumque fabricandis idolis materia captatur, quis in saeculo posuit, nisi saeculi auctor Deus? Numquid tamen ut haec adversus ipsum adorentur? Atquin summa offensio penes illum idololatria est. Quid non Dei est, quod Deum offendit? Sed cum offendit, Dei esse desiit; et cum desiit, offendit. Ipse homo omnium flagitiorum actor, non tantum opus Dei, verum etiam imago est, et tamen et corpore et spiritu descivit a suo institutore. Neque enim oculos ad concupiscentias 0632C sumpsimus, neque linguam ad maliloquium, et aures ad exceptaculum maliloquii, et gulam ad gulae crimen, et ventrem ad gulae satietatem, et genitalia ad excessus impudicitiae, et manus ad vim, et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus