Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/339

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0645

0645A creditum erat, captivos vel malo ingenio servos mercati in exsequiis immolabant. Postea placuit impietatem voluptate adumbrare. Itaque quos paraverunt armis, quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die Inferiarum apud tumulos erogabant. Ita mortem homicidiis consolabantur. Haec muneris origo, sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia ferrum voluptati satis non faciebat, nisi et feris humana corpora dissiparentur. Quod ergo mortuis litabatur, utique parentationi deputabatur. Quae species proinde idololatria est, quoniam et idololatria parentationis est species. Tam haec quam illa mortuis ministrat. In mortuorum autem idolis daemonia consistunt, ut et titulos consideremus: licet 0645B transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus, et flaminia et sacerdotia: cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quidquid dignitatis nomine administratur, communicet etiam maculas ejus, a qua habet caussas. Idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasciae, quod vittae, quod coronae, quod denique conciones et edicta, et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine invitatione daemonum non sunt. Quid ergo de horrido loco perorem, quem nec perjuria sustinent? pluribus enim et asperioribus numinibus 0646A amphitheatrum consecratur, quam Capitolium omnium daemonum templum est. Tot illic immundi spiritus considunt, quot homines capit. Ut et de artibus concludam, Martem et Dianam utriusque ludi praesides novimus.

CAPUT XIII.

Satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatriam committant, de apparatibus, de locis. De sacrificiis quidem certi sumus, nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiavimus, I Cor. VIII. Non quod idolum sit aliquid (ut Apostolus ait), sed quodquae faciunt, daemoniis faciunt, consistentibus scilicet in consecrationibus idolorum sive mortuorum, sive species (ut putant) deorum. Propterea igitur, quoniam utraque 0646B idolorum conditionis unius est, dum mortui et dii unum sunt, utraque idololatria abstinemus, nec minus templa, quam monumenta despuimus: neutram aram novimus (Act. XX; I Cor., X), neutram effigiem adoramus: non sacrificamus, non parentamus, sed neque de sacrificato et parentato edimus, quia non possumus coenam Dei edere, et coenam daemoniorum. Si ergo gulam et ventrem ab inquinamentis liberamus, quanto magis augustiora nostra, oculos et aures, ab idolothytis et necrothytis voluptatibus abstinemus, quae non intestinis transiguntur, sed in ipso spiritu et anima digeruntur: quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.