Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/342

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0651

0651Alatus et saltus vaniores, nusquam tibi vires aut injuriosae aut vanae placebunt, sed nec cura factitii corporis, ut plasticam Dei supergressa. Et propter otium Graeciae altiles homines oderis. Et palaestrica diaboli negotium est. Primos homines diabolus elisit (Genes. III). Ipse gestus colubrina vis, est tenax ad occupandum, tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum. Nullus tibi coronarum usus est, quid de coronis voluptates aucuparis?

CAPUT XIX.

Expectabimus nunc et amphiteatri repudium de Scripturis (Gen. IX. Exod. XX. Matth. VI). Si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphiteatrum. Si tales sumus, quales didicimur, 0651B delectemur sanguine humano. Bonum est cum puniuntur nocentes. Quis hoc nisi nocens negabit? Et tamen innocens de supplicio alterius laetari non potest, cum magis competat innocenti dolere, quod homo par ejus tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur. Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcunque supplicium decerni, ut non innocentia quoque inferatur, aut ultione judicantis, aut infirmitate defendentis, aut instantia quaestionis? Quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et quum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. Certe quidem gladiatores innocentes in ludum veniunt, ut publicae voluptatis hostiae fiant. Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore 0652A delicto in homicidas emendatione proficiant. Sed haec ethnicis respondi. Caeterum absit ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus: quanquam nemo haec omnia plenius exprimere potest, nisi qui adhuc spectat malo non implere, quam meminisse.

CAPUT XX.

Quam vana igitur, imo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversationem admittendae voluptatis obtendunt, nullam ejus abstinentiae mentionem specialiter in Scripturis determinari, quae directo prohibeat, ejusmodi conventibus interesse servum Dei. Novam proxime defensionem suaviludii cujusdam audivi. Sol (inquit), imo etiam ipse Deus de coelo spectat, nec contaminatur. 0652B Plane sol et in cloacam radios suos defert, nec inquinatur. Utinam autem Deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes judicium evaderemus. Sed spectat et latrocinia, spectat et falsa, et adulteria, et fraudes, et idololatrias, et spectacula ipsa. Idcirco ergo nos non spectabimus, ne videamur ab illo qui omnia spectat. Comparas, homo, reum et judicem: reum, qui quia videtur, reus est: judicem, qui quia videt, judex est. Numquid ergo et extra limites circi furori studemus, et extra cardines theatri impudicitiae intendimus, et insolentiae extra stadium, et immisericordiae extra amphitheatrum, quod deus etiam extra cameras, et gradus, et apulias oculos habet. Erramus, nusquam et nunquam excu