Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/353

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0673

0673A enundinaret, maledictus ab (Act., VIII, 20) apostolis de fide ejectus est: et alter magus qui cum Sergio Paulo, quoniam iisdem adversabatur apostolis, luminum amissione mulctatus est (Act., XIII, 6 seqq.). Hoc et astrologi retulissent credo, si quis in apostolos incidisset. Attamen cum magia punitur, cujus est species astrologia, utique et species in genere damnatur. Post Evangelium nusquam invenias aut sophistas, aut chaldaeos, aut incantatores, aut conjectores, aut magos, nisi plane punitos. Ubi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor hujus oevi? Nonne infatuavit Deus sapientiam hujus saeculi (I Cor. I, 20)? Nihil scis, mathematice, si nesciebas te futurum christianum. Sin sciebas, hoc quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. Ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit 0673B, Non est tibi pars neque sorsin ista ratione (Act., VIII, 21). Non potest regna coelorum sperare, cujus digitus aut radius abutitur coelo.

CAPUT X.

Quaerendum autem est etiam de ludi magistris 0674A et de caeteris professoribus litterarum, imo non dubitandum affines illos esse multimodae idololatriae. Primum, quibus necesse est deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica quaeque eorum enuntiare, tum solemnia festaque eorumdem observare, ut quibus vectigalia sua suppetant. Quis ludimagister, sine tabula septem idolorum, quinquatria tamen frequentabit? Ipsam primam novi discipuli stipem Minervae et honori et nomini consecrat, ut etsi non profanatus alicui idolo, verbotenus de idolothyto esse dicatur. Quid minus est inquinamenti eo quod praestat quaestus et nominibus et honoribus idolo nuncupatus? tam Minervalia Minervae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam serviculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est. 0674B Etiam strenae captandae, et septimuntium, et brumae, et carae cognationis honoraria exigenda omnia, Florae scholae coronandae. Flaminicae et aediles sacrificant, creatis schola honoratur feriis. Idem fit idoli natali omnis diaboli pompa frequenta