Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/366

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Formula:0699

0699Atura prospicimus, et signa eorum quotidie intentari videmus, necesse est vel hoc modo erumpere ad proponenda vobis ea, quae palam non vultis audire.

CAPUT II.

Nos unum deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad cujus fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cujus beneficia gaudetis. Caeteros et ipsi putatis deos esse, quos nos daemonas scimus. Tamen humani juris et naturalis potestatis est unicuique, quod putaverit, colere; nec alii obest aut prodest, alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem, quae sponte suscipi debeat, non vi: cum et hostiae ab animo libenti expostulentur. Ita etsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil praestabitis diis vestris: ab invitis enim sacrificia non desiderabunt; nisi si contentiosi sunt; contensiosus autem 0699B deus non est. Denique qui est verus, omnia sua ex aequo et profanis et suis praestat. Ideoque et judicium constituit aeternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto unquam deprehendistis, nedum in sacrilegio. Omnes autem qui templa despoliant, et per deos jurant, et eosdem colunt, et christiani non sunt, et sacrilegi tamen deprehenduntur. Longum est si retexamus, quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes dii, ab ipsis cultoribus suis. Sic et circa majestatem Imperatoris infamamur, tamen nunquam albiniani, nec nigriani, vel cassani inveniri potuerunt 0700A christiani: sed idem ipsi qui per genios eorum in pridie usque juraverunt, qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, qui christianos saepe damnaverant, hostes eorum sunt reperti. Christianus nullius est hostis, nedum Imperatoris: quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum velit, cum toto romano imperio, quousque saeculum stabit. Tamdiu enim stabit. Colimus ergo et Imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum, et quicquid est a Deo consecutum, solo Deo minorem. Hoc et ipse volet. Sic enim omnibus major est, dum solo vero Deo minor est: sic et ipsis diis major est, dum et ipsi in potestate sunt ejus. Itaque et sacrificamus pro salute Imperatoris, sed Deo nostro et ipsius: sed quomodo 0700B praecepit Deus, pura prece. Non enim eget Deus, conditor universitatis, odoris aut sanguinis alicujus. Haec enim daemoniorum pabula sunt. Daemones autem non tantum respuimus, verum et revincimus, et quotidie traducimus, et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est. Ita nos magis oramus pro salute Imperatoris, ab eo eam postulantes, qui praestare potest. Et utique ex disciplina patientiae divinae agere nos, satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars pene major civitatis cujusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes: nec