0705Acari scias, cum caedi videtur. Quisque enim tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo 0706A percussus, et inquirere accenditur, quid sit in causa, et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur.
Dissertatio In Q. Septimii Florentis Tertulliani Apologeticum, Duos Ad Nationes Libros, Et Unum Ad Scapulam, (Auctore Domno Nic. Le Nourry.) Presbytero Et Monacho Ordinis S. Benedicti E Congregatione Sancti Mauri.
0705B
CAPUT PRIMUM. ANALYSIS APOLOGETICI, ET QUIS SIT TERTULLIANUS, CUJUS NOMINE INSCRIBITUR.
ARTICULUS PRIMUS. ANALYSIS APOLOGETICI.
Cum Tertullianus non magno sine animi dolore cerneret Christianos tanta iniquitate ab ethnicis vexari et occidi, ut nec sibi palam se tueri, nec judicibus eos publice audire liceret, ad ipsorum causam occulta scriptorum vi apud Romani imperii Antistites agendam aggressus est. Primum itaque gravissime conqueritur, Christianos omnes ab ethnicis, qui eos nec noverant, nec nosse volebant, contra omnia 0705C aequitatis et naturae jura odio plane implacabili haberi et excarnificari. Publicum enimvero hujus ignorantiae testimonium eo magis illorum praevaricationem redarguebat, quod ubi primum agnoscebant quae et qualis sit Religio christiana, statim relicto falsorum deorum cultu, eam toto terrarum in orbe amplexabantur. Neque dicendum est illos in malum tunc traduci. Mali siquidem hominis haec est conditio, ut pudore et timore perfusus, latebras quaerat: contra vero Christianus etsi damnatus, ac quolibet tormentorum genere excruciatus, de sua professione gloriatur, gestit et exsultat (cap. 1).
Deinde vero si christianus sacrilegii, incesti, homicidii, vel alterius cujuslibet criminis, uti garriebant 0705D gentiles, reus sit, cur ab illis contra divinas humanasque leges, sine ulla criminis accusatione, sine teste, sine praevio ullius circumstantiae, temporis, consciorum examine, sed unico penitus nominis praejudicio condemnatur? Plinius itaque hac injustitia permotus, Trajanum imperatorem interrogavit quid de Christianis, nullius plane, praeter obstinatam in Dei et Christi cultu suaque disciplina perseverandi voluntatem, criminis aut delicti convictis, agendum esset. Sed nullum aliud ab illo responsum accepit, nisi eos non esse inquirendos, sed oblatos judicibus puniri oportere. Quid autem, obsecro te, iniquius ea lege, quae Christianos, utpote innocentes, vetat inquiri, et tanquam nocentes condemnari praecipit (cap. 2)?
0706B Ad haec vero, divinis humanisque legibus cautum est, ne ullius cujuslibet criminis reus ulla unquam torqueretur aut poena, aut quaestione, nisi ut scelera sua confiteretur. At Christiani e contrario discruciabantur; ut ea, quorum accusari solebant, crimina, seque Christianos esse negarent. De solo itaque christianorum nomine praelium erat. Et certe quae a judicibus de tabella adversus eos pronuntiabatur sententia, omisso cujusvis criminis elogio, nihil aliud ferebat, nisi christianos damnari. At ethnici tum in sacratiores leges eo gravius peccabant, quo saepius fatebantur castos sanctosque esse mores Christianorum, eosque qui ex suis gentilibus christianae fidei 0706C nomen dabant, fieri semper meliores. Verumtamen non minori crudelitate in hos neophytos, quam in caeteros omnes, ob assumptum christianum nomen saeviebant.
At nobis, inquiebant ethnici, displicet auctoris eorum nomen. Quid ergo, respondet Tertullianus, odiosi subesse potest in Christi nomine? Nonne ex suavitate vel benignitate ductum est? Quid etiam in illo magis odio dignum, quam in ipso philosophorum, medicorum, coquorum nomine, transmisso ab auctoribus suis, et ab aliis accepto? Nullius denique sectae nomen malum aut invisum videri debet, nisi prius quid in ipsa secta mali sit, certo dignoscatur et probetur (cap. 3).
0706D Urgebant ethnici se legum, ad imperatoribus latarum, praescripto ad vexandos tollendosque christianos teneri. Verum prorsus inepta est, inquit Tertullianus, haec exceptio. Nemo enim ulla injusta obligatur lege, quae aut bonum prohibet, aut iniquum aliquid imperat. Atqui tales erant sancitae in christianos leges. Inficias praeterea ethnici ire non poterant plures a suis, aliisque legislatoribus, humanae infirmitati obnoxiis, datas, quae quidem quia visae sunt aut noxiae aut inutiles, ab aliis postmodum emendatae, truncatae, abrogatae fuerunt? Nonne enim leges Lycurgi a Lacedaemoniis, nonne leges Papiae de suscipiendis liberis a Severo Imperatore aut correctae, aut antiquatae sunt? Nonne lex de creditoribus in