Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est
83
84
TERTULLIANI VITA.

0083A et Antonino Caracalla floruisse et scripsisse testantur hunc auctorem nostrum; maxime quum sub S. Zephyrino Pontifice omnes illum claruisse scribant, non sub Calixto; praeter unum aliquem neotericum, qui tamen eum jam antea sub Adriano Caesare eumdem fecerat eum Tertyliano JC. Porro postremum fuisse hunc annum Antonini Caracallae Imp. non sequentem (uti Cassiodorus habet), patet ex Fastis Consularibus emendatioribus, in quibus sic scribitur: «Hoc anno ad vi. Idus April. IMP. CAES. M. Aurelius Divi Severi filius Antoninus Augustus Britannicus Germanicus occisus est (Apolog. cap. 15.). Quum enim (inquit Spartianus) vellet iterum Parthis bellum inferre atque hybernare Edessae, atque inde Carras Luni Dei gratia (de quo, 0083B quod insuper addit, ad intellectum facit Auctoris, qui alicubi Masculum Lunam ridet) venisset, die Natalis sui ipsis Megalensibus, insidiis a Macrino Praef. Praet. positis, qui post eum invasit Imperium, interemptus est, ab eodem tamen in Deos relatus, et templo ei aedificato, et Saliis additis.» Confirmatur haec mea sententia, quod nullae extent leges Antonino et Advento Coss. sed Antonini Aug. titulo duae Praesente et Extricato Coss. altera lib. ix. Cod. data viii. Kal. Mart. altera lib. viii. Tit. 38. lib. 3. ex Kal. Martiis paulo ante obitum. Imperavit proinde a pridie Nonas Febr. anni Domini ccxii. usque ad dictum diem, annos vii. menses ii. dies iv. Atqui S. Zephyrino Papae, quem et S. Damasus et alii omnes his consulibus vitam finiisse scribunt, non possunt plures anni tribui quam xix. et dies xvi. quod a iv. Idus Augusti anni Domini clxxxix. usque ad vii. 0083C Kal. Septemb., quo defunctus est, totidem computentur. Quem quum Ecclesia inter Martyres celebret, oportet, ut absente jam Antonino, iterum per Pontifices Idolorum excitata fuerit Romae, et fortassis a Macrino continuata (qui proinde etiam post annum, mensem i. dies aliquot, a Deo caede punitus est) Christianorum persecutio, sed quia localis duntaxat, non computata ab historicis.

Ac finierit. — 38. Caeterum etiam hic adjiciendum pro historiae veritate, frustra quosdam illum denuo ad Catholicam fidem rediisse opinari. Nam imprimis id ex S. Augustino colligi non posse ad annum abhinc secundum ostendimus. Deinde inter Martyras minime computandum TERTULLIANUM, sed Tertullinum, supra in ipsis auspiciis annotavimus (Lib. de 0083D Poenit. in calce Argumenti et suis quibusque locis). Denique S. Pacianus ad Sympronianum contra Novatianos nihil pro eis facit: «Tertullianus, inquit, post haeresin (etiam addendum censuimus) vester est: nam multa inde sumpsistis. Ipsum Epistola sua, et ea ipsa quam Catholicus edidit, audies confitentem, posse Ecclesiam peccata dimittere.» Neque enim loquitur de epistola, 0084A quam post haeresim, sed quam antea adhuc Catholicus ediderat, nempe lib. de Poenitentia, ex quo multa ipsum descripsisse alibi annotavimus. Certe si ita creditum fuisset, non tantopere haeresim hujus boni viri deplorasset S. Vincentius Lirinensis, cujus interim verba Antidoti loco, ne quis forte ex eo scandalizetur, addenda putavimus: «Fuit iste quoque (alludens ad Origenem, de quo similia scripserat, qui a fine imperii Severi ad Decium usque supervixit) in Ecclesia magna tentatio. Sed de hoc nolo plura dicere: hoc tantum commemorabo, quod contra Mosis praeceptum, exurgentes in Ecclesia novellas Montani furias et insana illa insanarum mulierum novitii dogmatis somnia veras prophetias asseverando, meruit ut de se 0084B quoque et scripturis suis diceretur: Si surrexerit in medio tui propheta, etc. non audies verba prophetae illius. Quare? Quia, inquit, tentat vos Dominus Deus vester, utrum diligatis eum, an non. His igitur tot ac tantis caeterisque ejusmodi ecclesiasticorum exemplorum molibus, evidenter advertere, ac secundum Deuteronomii leges luce clarius intelligere debemus, quod si quando aliquis ecclesiasticus magister aberraverit, ad tentationem nostram id fieri providentia divina patiatur, utrum diligamus Deum, an non, in toto corde et in tota anima nostra.»

§ XVIII. De Tertullianistis. — 39. Denique coronidis vice, non praetereundum, quod ex B. August. didicimus, durasse adhuc ad sua usque tempora TERTULLIANISTAS Haereticos, et tum primum in Catholicam Ecclesiam transiisse. Quibus etiam magis, quam ipsi 0084C Tertulliano, censemus imputandam absurdissimam illam haeresim qua dicebant animas hominum pessimas post mortem in daemonas converti, maxime quum aetate primum Augustini post Donatistas et Jovinianistas collocentur Tertullianistae, qui id senserint, tum ab ipso, tum a S. Isidoro, Honorio Augustodunensi, Rhabano et Gratiano in Catalogis haereticorum: «Tertullianistae (inquit ille ad Quodvultdeum, lib. de Haeres.) a Tertulliano, cujus leguntur opuscula multa eloquentissime scripta, usque ad nostrum tempus paulatim deficientes, in extremis reliquiis durare non potuerunt (sic enim castigamus) in urbe Carthaginiensi. Me enim ibi posito ante aliquot annos, quod etiam te meminisse arbitror, omni ex parte consumpti sunt. Paucissimi etiam qui remanserunt, in Catholicam 0084D transierunt; suamque Basilicam, quae nunc etiam notissima est, Catholicae tradiderunt.» Quod utinam illorum exemplo, jam quoque in nostro Belgio[1] fatiscentes nostrae tempestatis haeretici, propediem faciant, Deo auxiliante, cui honor, potestas et gloria, in saecula saeculorum. Amen.


TERTYLLIAN JC. ROMANI

RESPONSA QUAE IN LIBRIS GIGESTORUM EXTANT.

ex lib. i quaestionum octo

0083DD. Lib. I. Tit. 3. de Leg. Senatusque cons. l. 27.

Ideo, quia antiquiores leges ad posteriores trahi, 0084D usitatum est semper, quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas et ad eas res pertineant, quae quandoque similes erunt.

  1. Haec de coaevis et concivibus pius praesul.