Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/602

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1171
1172
TERTULLIANI

1171A penulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes. Quod utique si fieri oporteret, Apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant, Paulum penulam suam in oratione penes Carpum reliquisse. Deus scilicet non audiat penulatos, qui tres sanctos in fornace babylonii regis orantes cum sarabaris et tyaris suis exaudivit?

CAPUT XVI.

Item quod, assignata oratione, assidendi mos 1172A est quibusdam, non perspicio rationem nisi si Hermas ille, cujus scriptura fere Pastor inscribitur, transacta oratione non lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindicaremus. Utique non. Simpliciter enim et nunc positum est: Cum adorassem, et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. Imo contra Scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro cum per-