1177A pacis, quod est signaculum orationis. Quando autem magis conferendo cum fratribus pax est, nisi cum oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participes, jam audeant de sua pace fratri transigere? Quae oratio cum divortio sancti osculi integra? quem Domino officium facientem impedit pax? quale sacrificium est, a quo sine pace receditur? Quaecumque operatio sit, non erit potior praecepti observatione, quo jubemur jejunia 1178A nostra celare. Jam enim de abstinentia osculi agnoscimur jejunantes. Sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi, si forte, inter quos latere jejunium in totum non datur, differre pacem. Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti: ita et disciplinae foris, et consuetudini domi satisfacies. Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica jejunii religio est, me-
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/605
Appearance