1217A quotidie lavat, quia quotidie inquinatur (Hebr., VI). Quod ne in nobis quoque factitaretur, propterea de uno lavacro definitum est. Felix aqua quae semel abluit, quae ludibrio pescatoribus non est, quae non assiduitate sordium infecta, rursus, quos diluit, inquinat.
CAPUT XVI.
Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet: de quo Dominus: Habeo, inquit, Baptismo tingui (Luc., XII, 50), cum jam tinctus fuisset. Venerat enim per aquam et sanguinem (I Joan., V, 6), sicut Joannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur, proinde nos faceret aqua vocatos (Joan., XIX), sanguine electos. Hos duos baptismos de vulnere perfossi lateris 1217B emisit, quia qui in sanguinem ejus crederent, aqua lavarentur: qui aqua lavissent, etiam sanguinem potarent. Hic est Baptismus, qui lavacrum et non acceptum repraesentat, et perditum reddit.
CAPUT XVII.
Superest ad concludendam materiolam de observatione 1218A quoque dandi et accipiendi Baptismum commonefacere. Dandi quidem habet jus summus sacerdos, qui est episcopus. Dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter Ecclesiae honorem. Quo salvo, salva pax est. Alioquin etiam laicis jus est. Quod enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest, nisi episcopi jam aut presbyteri, aut diaconi vocantur, discentes, Domini sermo non debet abscondi ab ullo. Proinde et Baptismus aeque Dei census ab omnibus exerceri potest: sed quanto magis laicis disciplina verecundiae et modestiae incumbit, cum ea majoribus competat, ne sibi assumant dicatum episcopi officium episcopatus. Aemulatio schismatum mater est. Omnia licere, dixit sanctissimus Apostolus, 1218B sed non omnia expedire (I Cor., VI et X). Sufficiat scilicet in necessitatibus ut utaris, sicubi aut loci, aut temporis, aut personae conditio compellit. Tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia periclitantis. Quoniam reus erit perditi hominis, si supersederit praestare, quod