1239A get ergo invitus facit: quis enim permittit permansurum id, quod tribuerit invitus? Non enim multi postea excidunt? non a multis donum illud aufertur? Hi sunt scilicet, qui obrepunt, qui poenitentiae fidem aggressi, super arenas domum ruituram collocant. Nemo ergo sibi aduletur, quia inter auditorum tirocinia deputatur, quasi eo etiam nunc sibi delinquere liceat Dominum simul cognoveris, timeas: simul inspexeris, reverearis. Caeterum quid te cognovisse interest, cum iisdem incubas, quibus retro ignarus? Quid autem te a perfecto servo Dei separat? An alius est intinctis Christus, alius audientibus? Num spes alia, vel merces, alia formido judicii, alia necessitas poenitentiae? Lavacrum illud obsignatio est fidei: quae fides a poenitentiae 1239B fide incipitur et commendatur. Non ideo abluimur, ut delinquere desinamus, quoniam jam corde loti sumus. Haec enim prima audientis intinctio est metus integer; exinde quoad Dominum senseris, fides sana, conscientia semel poenitentiam amplexata. Caeterum, si ab aquis peccare desistimus, necessitate, non sponte innocentiam induimus. Quis ergo in bonitate praecellens? cui non licet, aut cui displicet malo esse? qui jubetur, an qui delectatur a crimine vacare? Ergo nec a furto manus avertamus, nisi claustrorum duritia repugnet: nec oculos a stupri concupiscentiis refraenemus, nisi a custodibus corporum obstructi, si nemo Domino deditus delinquere desinet, nisi intinctione alligatus. Quod si qui ita senserit, nescio 1239C an intinctus magis contristetur, quod peccare desierit, quam laetetur, quod evaserit. Itaque audientes 1240A optare intinctionem, non praesumere oportet. Qui enim optat, honorat: qui praesumit, superbit. In illo verecundia, in isto petulantia apparet. Ille satagit, hic negligit. Ille mereri cupit, at hic, ut debitum, sibi repromittit: ille sumit, hic invadit. Quem censeas digniorem, nisi emendatiorem? quem emendatiorem, nisi timidiorem, et idcirco vera poenitentia functum? Timuit enim adhuc delinquere, ne non mereretur accipere. At ille praesumptor, cum sibi repromitteret, securus scilicet, timere non potuit: sic nec poenitentiam implevit, quia instrumento poenitentiae, id est, metu, caruit. Praesumptio inverecundiae portio est, instat petitorem, despicit datorem. Itaque decipit nonnunquam. Ante enim quam debeatur repromittit, quo semper is, qui est praestaturus, offenditur.
1240B
CAPUT VII.
Hucusque, Christe Domine, de poenitentiae disciplina servis tuis dicere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non oportet audientibus: vel nihil jam de poenitentia noverint, nihil ejus requirant. Piget fecundae, imo iam ultimae spei subtexere mentionem, ne retractantes de residuo auxilio poenitendi, spatium adhuc delinquendi demonstrare videamur. Absit, ut aliquis ita interpretetur, quasi eo sibi etiam nunc pateat ad delinquendum, quia patet ad poenitendum; et redundantia clementiae coelestis, libidinem faciat humanae temeritatis. Nemo idcirco deterior sit, quia Deus melior est, totiens delinquendo quotiens 1240C ignoscitur. Caeterum finem utique evadendi habebit. cum offendendi non habebit. Evasimus semel; hacte-