Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/644

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1255
1256
TERTULLIANI

1255A artificium promerendi obsequium est, obsequii vero disciplina, morigera subjectio est, quanto magis nos secundum Dominum moratos inveniri oportet! Servos scilicet Dei vivi, cujus judicium in suos, non in compede aut pileo vertitur, sed in aeternitate, aut poenae, aut salutis. Cui severitati declinandae, vel liberalitati invitandae, tanta obsequii diligentia opus est, quanta sunt ipsa, quae aut severitas comminatur, aut liberalitas pollicetur. Et tamen nos non de hominibus modo servitute subnixis, vel quolibet alio jure debitoribus obsequii, verum etiam de pecudibus, etiam de bestiis obedientiam exprimimus, intelligentes usibus nostris eas a Domino provisas traditasque. Meliora ergo nobis erunt in obsequii disciplina, 1255B quae nobis Deus subdit? Agnoscunt denique, quae obediunt, nos. Cui soli subditi sumus, Domino scilicet auscultare dubitamus? At quam injustum est, quam etiam ingratum, quod per alterius indulgentiam de aliis consequaris, idem illi per quem consequeris, de temetipso non rependere! Nec pluribus de obsequii exhibitione, debita a nobis Domino Deo. Satis enim agnitio Dei, quid sibi incumbat, intelligit. Ne tamen ut extraneum de obsequio videamur interjecisse, ipsum quoque obsequium de patientia trahitur. Nunquam impatiens obsequitur, aut patiens quis non oblectatur. Quam ergo Dominus omnium bonorum et demonstrator et acceptor Deus in semetipso circumtulit, quis de bono ejus late retractet? 1256A Cui item dubium sit omne bonum, quia ad Deum pertineat, pertinentibus ad Deum tota mente sectandum? Per quae in expedito et quasi in praescriptionis compendio et commendatio et exhortatio de patientia constituta est.

CAPUT V.

Verumtamen procedere disputationem de necessariis fidei non est otiosum, quia nec infructuosum. Loquacitas in aedificatione nulla turpis, si quando turpis. Itaque si de aliquo bono sermo est, res postulat, contrarium quoque boni recensere. Quid enim sectandum sit, magis inluminabis, si quod vitandum sit proinde digesseris. Consideremus igitur de impatientia: an sicut patientia in Deo, ita adversaria ejus in adversario nostro nata atque comperta sit; ut ex 1256B isto appareat, quam principaliter fidei adversetur. Nam quod ab aemulo Dei conceptum est, utique non est amicum Dei rebus. Eadem discordia est rerum, quae et auctorum. Porro cum Deus optimus, diabolus e contrario pessimus; ipsa sui diversitate testantur, neutrum alteri facere, ut nobis non magis a malo aliquid boni, quam a bono aliquid mali dictum videri possit. Igitur natales impatientiae in ipso diabolo deprehendo, jam tunc cum Dominum Deum universa opera quae fecisset, imagini suae, id est homini subjecisse impatienter tulit (Genes., III). Nec enim doluisset, si sustinuisset; nec invidisset homini, si non doluisset. Adeo decepit eum, quia invide-