1259A delictorum, cur non Dominum offendat improbatorem malorum? Annon ipsum quoque Israel per impatientiam semper in Deum deliquisse manifestum est, exinde cum oblitus brachii coelestis, quo aegyptiis afflictationibus fuerat extractus, de Aaron sibi deos duces postulat, cum in idolum auri sui collationes defundit (Exod., XVII)? tam necessarias enim Moysis cum Domino congredientis impatienter exceperat moras. Post mannae escatilem pluviam, post petrae aquatilem sequelam desperant de Domino, tridui sitim non sustinendo. Nam haec quoque illis impatientia a Domino exprobatur. Ac ne singula pervagemur, nunquam non per impatientiam delinquendo perierunt. Quomodo autem prophetis manus intulerunt, nisi per impatientiam audiendi (Act., VIII, Sap. II)? Domino autem ipsi, per impatientiam 1259B videndi. Quod si patientiam inissent, liberarentur.
CAPUT VI.
Ipsa adeo est, quae fidem, et subsequitur, et antecedit (Gen., XV). Denique Abraham Deo credidit, et justitiae deputatus ab illo est: sed fidem ejus patientia probavit, cum filium immolare jussus est, ad fidei non tentationem dixerim, sed typicam contestationem. Caeterum Deus, quem justitiae deputasset, sciebat. Tam grave praeceptum, quod nec Domino perfici placebat, patienter et audivit, et si Deus voluisset, implesset. Merito ergo benedictus, quia et fidelis; merito fidelis, quia et patiens. Ita fides patientia illuminata, cum in nationes seminaretur 1259C per semen Abrahae, quod est Christus (Gal., III), et 1260A gratiam legi superduceret, ampliandae adimplendaeque legi adjutricem suam patientiam praefecit, quod ea sola ad justitiae doctrinam retro defuisset. Nam olim et oculum pro oculo, et dentem pro dente repetebant, et malum malo foenerabant (Exod., XXI; Deut. XIX): nondum enim patientia in terris, quia nec fides: scilicet interim impatientia occasionibus legis fruebatur. Facile erat, absente domino patientiae et magistro. Qui postquam supervenit, et gratiam fidei patientia composuit, jam nec verbo quidem lacessere, nec Fatue quidem dicere sine judicii periculo licet. Prohibita ira, restricti animi, compressa petulantia manus, exemptum linguae venenum, plus lex quam amisit invenit, dicente Christo (Matth., V, 44): Diligite inimicos vestros, et maledicentibus benedicite: et orate pro persecutoribus vestris, 1260B ut filii sitis Patris vestri coelestis. Vides quem nobis patrem patientia acquirat? Hoc principali praecepto universa patientiae disciplina succincta est, quando ne digne quidem malefacere concessum est.
CAPUT VII.
Jam vero, percurrentibus nobis caussas impatientiae, caetera quoque praecepta suis locis respondebunt. Si detrimento rei familiaris animus concitatur, omni pene in loco de contemnendo saeculo, Scripturis dominicis commonetur: nec major ad pecuniae contemptum exhortatio subjacet, quam quod ipse Dominus in nullis divitiis invenitur. Semper pauperes justificat, divites praedamnat. Ita detrimentum patientiae fastidium opulentiae praeministravit, demonstrans 1260C per abjectionem divitiarum, laesuras quoque