Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/649

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1265
1266
LIBER DE PATIENTIA

1265A bimus, si fastiditi ante in fastidio ultionis non erimus? Quem autem honorem litabimus Domino Deo si nobis arbitrium defensionis arrogaverimus? Nos utres, vasa fictilia, servulis nostris, assumentibus sibi de conservis ultionem, graviter offendimur; eosque qui nobis patientiam obtulerint suam, ut memores humilitatis, servitutis, jus dominici honoris diligentes, non probamus modo, sed ampliorem, quam ipsi sibi praesumpsissent, satisfactionem facimus. Id nobis in Domino tam justo ad aestimandum, tam potenti ad perficiendum periclitatur? Quid ergo credimus judicem illum, si non et ultorem? Hoc se nobis repromittit, dicens (Deut., XXXII): Vindictam mihi et ego vindicabo; id est, Patientiam mihi, et ego patientiam remunerabo. Cum enim dicit (Matth., VII) 1265B Nolite judicare, ne judicemini, nonne patientiam flagitat? Quis enim non judicabit alium nisi qui patiens erit non defendendi? Quis idcirco judicat, ut ignoscat? Ac si ignoscet, tamen judicantis impatientiam cavit, et honorem unici judicis, id est Dei, abstulit. Quantos vero casus hujusmodi impatientia incursare consuevit! Quotiens poenituit defensionem! Quotiens instantia ejus deterior facta est caussis suis! Quoniam nihil impatientia susceptum, sine impetu transigi novit; nihil impetu actum, aut non offendit, aut corruit, aut praeceps abiit. Jam si levius defendaris, insanies: si uberius, oneraberis. Quid 1266A mihi cum ultione, cujus modum regere non possum per impatientiam doloris? Quod si patientiae incubabo, non dolebo: si non dolebo, ulcisci non desiderabo.

CAPUT XI.

Post has principales impatientiae materias, ut potuimus, regestas, quid inter caeteras evagemur? Quae domi, quae foris? Lata atque diffusa est operatio mali: multiplicia spiritus incitamenta jaculantis, et modo parvula, modo maxima. Sed parvula de sua mediocritate contemnas, maximis pro sua exsuperantia cedas. Ubi minor injuria, ibi nulla necessitas impatientiae. At ubi major injuria, ibi necessarior injuriae medela, patientia. Certemus igitur quae a malo infliguntur sustinere, ut hostis studium 1266B aemulatio nostrae aequanimitatis eludat. Si vero quaedam ipsi in nos, aut imprudentia, aut sponte etiam superducimus, aeque patienter obeamus, quae nobis imputamus. Quod si a Domino nonnulla credimus incuti, cui magis patientiam quam Domino praebeamus? Quin insuper gratulari et gaudere nos docet, dignatione divinae castigationis. Ego, inquit, quos diligo, castigo. O servum illum beatum, cujus emendationi dominus instat! cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit! Undique igitur adstricti sumus officio patientiae administrandae. Quaqua ex parte, aut erroribus nostris, aut mali in-