1293A bunal Domini proferemus? et matrimonium rite contractum allegabimus? quod vetuit ipse, non adulterium est? quod prohibitum est, non stuprum est? Extranei hominis admissio minus templum Dei violat, minus membra Christi cum membris adulterae commiscet? Quod sciam, non sumus nostri, sed pretio empti; et quali pretio? sanguine Dei. Laedentes igitur carnem istam, eum laedimus. De proximo quid sibi voluit ille qui dixit, delictum quidem esse extraneo nubere, sed minimum, cum alias, seposita carnis injuria ad Dominum pertinentis, omne delictum voluntarium in Domino grande sit. Quanto enim potestas vitandi fuit, tanto contumaciae crimine oneratur. Recenseamus nunc caetera pericula et vulnera, ut dixi, fidei ab Apostolo provisa, non carni tantum, verum 1293B etiam ipsi spiritui molestissima. Quis enim dubitet obliterari quotidie fidem commercio infideli? Bonos corrumpunt mores confabulationes malae; quanto magis convictus et individuus usus? Quaevis mulier fidelis Dominum observet necesse est. Et quomodo potest duobus dominis deservire, Domino et marito, adde, gentili? Gentilem enim observando gentilia exhibebit, 1294A formam, exstructionem, munditias saeculares, blanditias turpiores, ipsa etiam matrimonii secreta maculosa; non ut penes sanctos officia sexus cum honore ipsius necessitatis tanquam sub oculis Dei modeste et moderate transiguntur.
CAPUT IV.
Sed viderit, qualiter viro officia pendat. Domino certe non potest pro disciplina satisfacere, habens in latere diaboli servum, procuratorem Domini sui ad impedienda fidelium studia et officia: ut si statio facienda est, maritus de die condicat ad balneas; si jejunia observanda sunt, maritus eadem die convivium exerceat; si procedendum erit, nunquam magis familiae occupatio obveniat. Quis enim sinat conjugem suam visitandorum fratrum 1294B gratia vicatim aliena et quidem pauperiora quaeque tuguria circuire? quis nocturnis convocationibus, si ita oportuerit, a latere suo adimi libenter feret? quis denique solemnibus Paschae abnoctantem securus sustinebit? quis ad convivium dominicum illud, quod infamant, sine sua suspicione dimittet? quis in carcerem ad osculanda vincula martyris reptare