Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/678

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
1323
1324
TERTULLIANI

1323A ni, quam ἀκακία pollicetur. Bene properatis ad Dominum, bene festinatis excedere de isto iniquissimo saeculo, quibus in fine appropinquare deforme est.

CAPUT VII.

Quid enim tanta ornandi capitis operositas ad salutem subministrat? Quid crinibus vestris quiescere non licet, modo substrictis, modo relaxatis, modo suscitatis, modo elisis? Aliae gestiunt in cincinnis coërcere, aliae, ut vagi et volucres elabantur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum quasi vaginam capiti et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. Mirum, quod non contra Domini praecepta 1323B contenditur. Ad mensuram neminem sibi adjicere posse pronuntiatum est. Vos plane adjicitis ad pondus collyrias quasdam vel scutorum umbilicos cervicibus adstruendo. Si non pudet enormitatis, pudeat 1324A inquinamenti, ne exuvias alieni capitis, forsitan immundi, forsitan nocentis et gehennae destinati, sancto et christiano capiti supparetis. Imo omnem hanc ornatus servitutem a libero capite propellite. Frustra laboratis ornatae videri, frustra peritissimos quosque structores capillaturae adhibetis. Deus vos velari jubet, credo, ne quarumdam capita videantur. Atque [utinam miserrimus ego] in illo die christianae exsultationis [vel inter calcanea vestra caput elevem!] videbo, an cum cerussa et purpurisso et croco et in illo ambitu capitis resurgatis, an taliter expictas angeli in nebula sublevent obviam Christo. Si nunc bona et Dei sunt, tunc quoque occurrent resurgentibus corporibus et sua loca agnoscent. Sed non potest resurgere, nisi caro et spiritus 1324B solus ac purus; damnata sunt igitur, quae in carne et spiritu non resurgunt, quia Dei non sunt. Damnatis hodie abstinete. Hodie vos Deus tales videat, quales tunc videbit.