1327A donatui assignant propter regnum Dei (Matth., XIX, 12), tam fortem et utique permissam voluptatem sponte ponentes? Quidam ipsam Dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes vino et animalibus esculentis, quorum fructus nulli periculo aut sollicitudini adjacent; sed humilitatem animae suae in victus quoque castigatione Deo immolant. Satis igitur et vos usae estis divitiis atque deliciis, satis dotum vestrarum fructum decidistis ante notitiam salutarium disciplinarum. Nos sumus, in quos decurrerunt fines saeculorum. Nos destinati a Deo ante mundum in aestimationem temporum; tanquam castigando et castrando, ut ita dixerim, saeculo erudimur a Domino. Nos sumus circumcisio omnium et spiritalis et carnalis, nam spiritu et carne saecularia circumcidimus.
1327B
CAPUT X.
Nimirum enim Deus demonstravit succis herbarum et concharum salivis incoquere lanas. Exciderat illi, cum universa nasci juberet, purpureas et coccineas oves mandare: Deus et ipsarum vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio 1328A graves essent; Deus et auri tanta opera produxit, complectendis et distinguendis lapillis; scrupulosa Deus auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum vice inserunt, quanquam et aurum ipsum, cujus vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium litterae. Adeo non veritate bona sunt, sed raritate; artibus autem per angelos peccatores, qui et ipsas materias prodiderunt, inductis, operositas cum raritate commissa pretiositatem et ex ea libidinem possidendae pretiositatis foeminarum excitavit. Quod si iidem angeli, qui et materias ejusmodi et illecebras 1328B detexerunt, auri dico et lapidum illustrium et operas eorum tradiderunt, et jam ipsum calliblepharum vellerumque tincturas inter caetera docuerunt, damnati a Deo sunt, ut Enoch refert: quomodo placebimus Deo, gaudentes rebus illorum, qui iram et animadversionem Dei provocaverunt?