Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/152

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

5 Kal. Jul.

collecti sunt in basilica domni Basoli confessoris Remorum quidem diocesanei: Guido Suessonicae urbis episcopus, Adalbero Laudunensis, Herveus Belvacensis, Gotesmannus Ambianensis, Ratbodus Noviomensis, Odo Silvanectensis; ex provincia Bituricensium, quae Aquitanorum esse putatur, Daibertus archiepiscopus; ex provincia Lugdunensium prima: Gualterius episcopus Augustidunensis, Bruno Lingonensis, Milo Matisconensis; ex provincia Senonensium, quae est prima Sequanorum metropolis Remensique provinciae contigua, Siguinus archiepiscopus, Arnulfus Aurelianensis, Herbertus Autisioderensis. Praeterea diversarum urbium abbates quam plurimi aderant, qui post solitariam episcoporum disputationem residere jussi sunt. Habitaque

ratione totius summae synodi, dignitas praelaturae ac potestas quasi judiciaria stetit penes archiepiscopum Siguinum, quem et aetas et vitae meritum ac scientia commendabat. Arnulfus autem, venerabilis episcopus, ordinis custos ac omnium gerendorum interpres declaratus est, eo quod inter omnes Galliarum episcopos sapientia et eloquentia clarior haberetur. Hunc post expositam allegationem eorum sacerdotum qui minime adesse poterant, postque totius cleri ingressum, quibusdam sententiis pertractatis, hoc modo praelocutum accepimus:

2. «Ita quidem est ut dicitis, reverentissimi patres: nullus tumultus, nullus accusator inprobus, nullus judex iniquus hoc sanctum concilium agitare debet. Servetur unicuique personae suus locus, debita

reverentia; nullusque aut se aut alium praejudicio gravari putet, cum sit libera facultas, et proponendi, et sciscitandi, et respondendi. Consultationes autem sive deliberationes sic in medio locentur, ut nemo causetur imponi sibi quod nolit, aut eripi quod velit. Sane quoniam me priorem dicere voluistis, dicam quod sentio, in praesentia vestra et cleri nuper admissi , idque paulo altius repetam, ut res bene digestas melius innotescat. Ego quippe cum inter varios tumultus bellorum pro pace aecclesiae, cui auctore Deo deservio, totis viribus elaborarem, novi nuncii fama, inauditi sceleris rumore, sic subito turbatus sum, ut etiam in vilibus rebus lingua balbutiret, intellectus hebesceret. Ferebatur quippe illa nobilis urbs Remorum dolo proditionis

hostibus patuisse, praedae ac direptioni cessisse; sancta sanctorum armata militum acie polluta fuisse. Horum omnium malorum incentor, auctor, quod sine magno dolore animi referre nequeo, is qui tutari debuerat, Arnulfus episcopus nuntiabatur. Sacerdotalis dignitas hujus causa impetebatur, vixque erat qui nostro ordini non insultaret. Nunc quoniam religionis amore et studio serenissimi regis nostri domni Hugonis congregati sumus, quaerendum est,

quomodo tanta infamia carere possimus, et si frater et coepiscopus noster Arnulfus illata crimina diluere quaerat , vel crimen regiae majestatis propulsare. Scitis enim omnes nos insimulari probro infidelitatis et perfidiae, causa unius. Si, inquiunt, justis episcopi utuntur legibus fidissimique suis regibus sunt, cur hominem impurissimum suis legibus non puniunt? Nimirum aliorum flagitia ideo moliuntur celare, ut impune liceat eis peccare. Absit hoc a vestro sanctissimo coetu! Absit ut contra divinas et humanas leges quemquam moliamur defendere vel dampnare! Dicant tantum qui noverunt seriem gestorum, iique suos exponant casus, qui graves, ut ipsi asserunt, injurias pertulerunt. Tum si qua contradictio fuerit oborta, discussis partibus ex auctoritate

canonum judicium promulgetur

3. Tum Siguinus: «Non patiar, inquit, discussionem fieri ejus qui dicitur esse majestatis obnoxius

 , nisi forte convicto supplicii indulgentia promittatur.»

Simulque 31 caput Toletani concilii prolatum est ex eadem re:

Saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt, et quia sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri judices, ubi jurejurando supplicii indulgentia promittitur , non ubi discriminis sententia praeparetur. Si quis etiam sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis extiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud ecclesiam perdat proprium gradum.

4. «Gravissimum vero est, ait Daibertus, ideo te

judicem praebere in alienis negotiis, ut cum reum convincis, tu concidas; cum dijudicas, tu dampnatus abeas .---Si hoc, inquit Herveus episcopus, periculosum est, videte ne sit periculosius judicia ecclesiastica deinceps a secularibus non expectari. Consequens enim est ad forensia jura nos protrahi, si divinis legibus in aliquo videmur obniti. At quomodo sine judicio relinquetur, quod commissum esse constiterit? vel cur contra principem nostrum causabimur, si quod attingere non audebimus, judiciaria potestate coercebitur  ?»

5. Bruno episcopus dixit: «Nullum certe vestrum aeque turbat tanti discriminis examen Ego quippe solus ob hunc infelicissimum per ora omnium volito. Ego eum in has miserias praeci

pitasse videor, qui contra omnium bonorum vota, memetipsum in pignus obsidis dedi, pro spe conservandae fidei; tanti erant apud me regis Lotharii merita, tantumque me carnis affinitas permovebat. Et cum scirem hunc Laudunensis urbis pervasorem, totiusque tyrannicae factionis fuisse principem, sub obtentu tamen hujus honoris, ad meliorem statum vitae attrabere nisus sum, ut qui discordiarum et bellorum incentor ex