Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/181

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

crebris legationibus incitat, ut a coepto furore non desistant. Videtis, reverendissimi Patres, nobiscum stare apostolica et ecclesiastica jura. Sed quid faciemus improbis hominibus, quibus nulla ratio sufficit, nisi etiam corporeis sensibus satisfiat? Cedamus talium importunitatibus, et nichil sine praesentia legati apostolicae sedis in causa Arnulfi factum esse doceamus. Certe Seguinus, venerabilis vitae Senonensium archiepiscopus, Domini papae Johannis vices per Gallias sibi creditas Romae innovavit, et ita a latere apostolici cum decreto privilegii veniens ejus vices usque in praesens omnium episcoporum Galliae consensu prosecutus est. In hujus ergo praesentia Arnulfus se ipsum sacerdotio exuit, atque juxta decreta apostolicorum virorum, Zosimi, Leonis

atque Gregorii, petitorio vel confessionis, seu ita placet dici, abdicationis porrecto libello, sacerdotalia deposuit signa. Pro qua re ad judicium devocamur, quasi innocentem oppresserimus? Nos vero illum non solum non oppressimus, sed etiam per duodeviginti menses bella, seditiones, regni discidia molientem toleravimus, cum Africana concilia post secundum mensem vocationis eum a communione removerint, et anniversario concilio non occurrentem eum in se dixisse dampnationis sententiam judicaverint; neque post expletum annum ejus vocem penitus audiendam. Sed o Christiana fides, o religio Christiana; quis unquam nocens habebitur, si patriae proditor hodie velut innocens absolvitur? Sileant ammodo leges, jura regum conticescant, si neminem in judiciis attingere fas est, nisi quem Crescentius tyrannus

mercede conductus voluerit absolvere vel punire?

Patriae proditor ferat praemium, et qui eam liberaverit, propellatur in exilium. Sed non sic sanctus Spiritus per os David cecinit: Semel, inquit, id est incommutabiliter, locutus est Deus (Psal. LXI, 12); duo haec quae se audisse commemorat, scilicet quia Dei potestas in dampnando reprobos et misericordia in glorificando

electos; quod ipse subinfert: quia tu reddes unicuique juxta opera sua (Ibid. 13), id est juxta hoc quod est,

inquit, non juxta id quod non est, dicente propheta: Ve his qui dicunt bonum malum et malum bonum, ponentes lucem tenebras et tenebras lucem (Isai. V, 20). Si ergo beatorum pontificum, Gregorii, Leonis, Zosimi, decreta itemque Africana concilia rata habenda sunt, vituperandi ac penitus sunt contempnendi, qui Arnulfum irregulariter dejectum inmurmurant, nostramque simplicitatem apud apostolicam sedem insimulant, quasi eum pro sua innocentia sedem apostolicam appellantem deposuerimus, cum ipse potius ad electos a se ipse judices confugerit, atque ab eis post confessionem modum poenitendi postulaverit. Quod imponit finem litibus jure Africani

concilii.

Epilogus.---Nunc ad te qui vices domni Johannis papae in hac synodo retines, abba Leo, recurrimus, et si qua te pietatis viscera movent, admonemus, ut pacis exturbatores auctoritate apostolica conquiescere facias. Neque enim zelo Dei aut fraterna caritate commoniti pro Arnulfi restauratione satagunt, quem Dei et universalis ecclesiae juditio in perpetuum sacerdotali officio exutum esse sciunt; sed novitate rerumque permutatione delectati, sanctam et apostolicam ecclesiam contra nos incitant, ut dum non erit qui audeat contradicere, impune liceat eis peccare. Quod quantam Romanae ecclesiae pariat invidiam, tua sanctitas recognoscit. Neque enim juditia populi ita retusa sunt, ut interdum quid sit equius et justius non intellegant. Cui rei dum a quibuslibet episcopis inconsulte resistitur, sacerdotii gravitas et dignitas nostro vitio dispicitur. Jungatur nobis per te beati Petri apostolatus, redintegretur per te jam scissum rete ecclesiae, ut dum re bene gesta Romam redieris, spe, voto ac desiderio a Galliarum episcopis iterum revoceris.

Explicit concilium Causeium.