Jump to content

Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina emendata est
118
PLINE.


cum rapina remeant. 3Tot animalium haustus spiritum e sublimi trahit ; at ille contra nilitur, tellusque ut inani cælo spiritum infundit. Sic ultro citroque commeante natura, ut tormento aliquo, mundi celeritate discordia accenditur. Nec stare pugnæ licet ; sed assidue rapta convolvitur, et circa terram immenso rerum causas globo ostendit, subinde per nubes cælum aliud obtexens. Ventorum hoc regnum. Itaque præcipua eorum natura ibi, et ferme reliquas complexa causas, quoniam et tonitruum et fulminum jactus lioruro violentiæ plerique assignant. Quin et ideo lapidibus pluere interim, quod vento sint rapti, et multa similiter. Quam ob rem plura simul dicenda sunt.

XXXIX.

1(xxxix.) Tempestatum rerumque quasdam statas esse causas, quasdam vero fortuitas, aut adhuc rationis incompertæ, manifestum est. Quis enim æstates, et hiemes, quæque in temporibus annua vice intelliguntur, siderum motu tieri dubitet ? Ut Solis ergo natura temperando intelligitur anno, sic reliquorum quoque siderum propria est quibusque vis, et ad suam cuique naturam fertilis. Alia sunt in liquorem soluti humoris fœcunda ; alia concreti in pruinas, aut coacti in nives, aut glaciati in grandines ; alia flatus, alia teporis, alia vaporis, alia roris, alia rigoris. Nec vero hæc tanta debent existimari, quanta cernuntur, quum esse eorum nullum minus Luna tam immensæ altitudinis ratio declaret. 2Igitur in suo quæque motu naturam suam exercent : quod manifestum Saturni maxime transitus imbribus faciunt. Nec meantium modo siderum hæc vis est, sed multorum etiam adhærentium cælo, quoties errantium accessu impulsa, aut conjectu radiorum exstimulata suut ; qualiter in Suculis eentimus accidere, quas Græci ob id pluvio nomine Hyadas appellant. Quin et sua sponte quædam, statisque temporibus, ut Hœdorum exortus. Arcturi vero sidus non ferme sine procellosa grandine emergit.

XL.

1(xl.) Nam Caniculæ exortu accendi Solis vapores quis ignorat ? cujus sideris effectus amplissimi in terra sentiuntur. Fervent maria exoriente eo, fluctuant in cellis vina, moventur stagna. Orygem appellat Ægyptus feram, quam in exortu ejus contra stare, et contueri tradit, ac velut adorare, quum sternuerit. Canes quidem toto eo spatio maxime in rabiem agi non est dubium.

XLI.

1(xli.) Quin partibus quoque signorum quorumdam sua vis inest : ut autumnali æquinoclio, brumaque, quum tempestatibus confici sidus intelligimus ; nec imbribus tantum tempestatibusque, sed mullis et corporum et ruris