Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T1 - 1848.djvu/174

E Wikisource
Haec pagina emendata est
150
PLINE.


deat non credere. Hipparchus et in coarguendo eo, et in reliqua omni diligentia mirus adjicit stadiorum paulo minus xxv millia.

10(cix.) Alia Dionysodoro fides : neque enim subtraham exemplum vanitatis Græcæ maximum. Melius hic fuit, geometrica scientia nobilis. Senecta diem obiit in patria. Funus duxere ei propinquæ, ad quas pertinebat hæreditas. Eæ, quum secutis diebus justa peragerent, invenisse dicuntur in sepulcro epistolam Dionysodori nomine ad superos scriptam : « Pervenisse eum a sepulcro ad infimam terram, esseque eo stadiorum quadraginta duo millia. » 11Nec defuere geometræ qui interpretarentur, significare epistolam a medio terrarum orbe missam, quo deorsum ab summo longissimum esset spatium, et idem pilæ medium. Ex quo consecuta computatio est, ut circuitu esse ducenta quinquaginta duo millia stadiorum pronunciarent.

CXIII.

1 Harmonica ratio, quæ cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, addit huic mensure stadia xii millia, terramque nonagesimam sextam totius mundi partem facit.



Séparateur