Pagina:Pline l'ancien - Histoire naturelle, Littré, T2 - 1850.djvu/5

E Wikisource
Haec pagina emendata est


C. PLINII SECUNDI
NATURALIS HISTORIÆ
LIBER XX.




I.

1 Maximum hinc opus naturæ ordiemur, et cibos suos homini narrabimus, faterique cogemus ignota esse, per quæ vivat. Nemo id parvum ac modicum existimaverit, nominum vilitate deceptus. Pax simul in his aut bellum naturæ dicetur, odia, amicitiæque rerum surdarum ac sensu carentium : et, quo magis miremur, omnia ea hominum causa, quod Græci sympathiam appellavere : quibus cuncta constant, ignes aquis restinguentibus, aquas sole devorante, luna pariente, altero alterius injuria deficiente sidere. 2Atque ut a sublimioribus recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide, et alio rursus abigente a sese : adamantem opum gaudium, infragilem omni cætera vi et invictum, sanguine hircino rumpente, quæque alia in suis dicemus locis, paria, vel majora mira. Tantum venia sit, a minimis, sed a salutaribus ordienti, primumque ab hortensiis.


II.

1(i.) Cucumim silvestrem esse diximus, multo infra magnitudinem sativi. Ex eo fit medicamentum, quod vocatur elaterium, succo expresso e semine. Cujus causa nisi maturius incidatur semen, exsilit, oculorum etiam periculo. Servatur autem decerptus una nocte : postero die inciditur arundine. Semen quoque cinere conspergitur, ad coercendam succi abundantiam : qui expressus suscipitur aqua cælesti, atque subsidit : deinde sole cogitur in pastillos, ad magnos mortalium usus. 2Obscuritates et vitia oculorum sanat, genarumque bulcera. Tradunt hoc succo tactis radicibus vitium, non attingi uvas ab avibus. Radix autem ex aceto cocta podagris illinitur, succoque dentium dolori medetur. Arida cum resina impetiginem et scabiem, quæ psoram et lichenas vocant, parotidas et panos sanat, et cicatricibus colorem reddit. Et foliorum succus auribus surdis cum aceto instillatur.