ingenium : tu modo enitere ut tibi ipse sis tanti, quanti, videberis aliis, si tibi fueris. Vale.
IV.
Plinius Pompeiæ Celerinæ socrui s.
Quantum copiarum in Ocriculano, in Narniensi, in Carsulano, in Perusino tuo ! In Narniensi vero etiam balineum ! Ex epistolis meis (nam jam tuis opus non est) una illa brevis et vetus sufficit. Non, me hercule, tam mea sunt, quæ mea sunt, quam quæ tua. Hoc tamen differunt, quod sollicitius et intentius tui me, quam mei excipiunt. Idem fortasse eveniet etiam tibi, si quando in nostra deverteris : quod velim facias, primum ut perinde nostris rebus, ac nos tuis, perfruaris : deinde, ut mei expergiscantur aliquando, qui me secure ac prope negligenter exspectant. Nam mitium dominorum apud servos ipsa consuetudine metus exolescit : novitatibus excitantur, probarique dominis per alios, magis quam per ipsos, laborant Vale.