Jump to content

Pagina:Poesie italiane.djvu/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est
85

Consensusque naturae, quae inanimis quoque in rebus interdum observatur, Graecoque vocabulo συμπάθεια dicitur. Nam sub caelo tam diverso, locisque tam disjunctis natus uterque nostrum, quum neque ipse tibi antea notus essem, neque tu mihi, postquam tu pauca pro tuo more interrogasti, ego non multa respondi, ita consensimus, ut e primo congressu alter alteri amicus discederet. Quamquam qui tibi animus fìierit nescio: ego statim non instinctu amare coepi, sed judicio. Quis enim non amaret prasclarae juvenem indolis, summo ingenio, multaque doctrina praeditum, denique singulari rerum usu atque experientia, quam sibi, multas regiones peragrando, magnis laboribus atque impensis quaesivisset? Mitto liberalem corporis formam, quae ipsa quoque ad commendationem plurimum valet, mitto generis nobilitatem, mitto divitias; magnum utique bonum, si quis recte utatur: quod tu qui-