90
reputo, fieri non potest quin, libellum hunc tuo nomini inscribens, ad te alacer fidensque accedam, sperans fore ut tantula res tibi grata acceptaque sit. Quid ni enim sperem? cum inter tot ac tam singulares animi tui dotes, humanitas & clementia maxime celebrentur. Nemo hercle ignorat quam preclara sit indoles tua, quamque excellens ingenium in arte praesertim, quae te maxime digna est, idest homine ad imperandum nato. Artem bellicam dico, cujus haud ita pridem in Germania tot egregia specimina edidisti, cum sub Ferdinando Principe patruo tuo, fortissimo duce, juvenis adhuc ac prope puer stipendia faceres. Nam legionibus aliquot sub eodem praefectus, ut eam caussam, quam mox Dii hominesque approbarunt, ipse quoque pro virili defenderes; duo munitissima oppida, Boiam & Mindam sub tuam potestatem redegisti, altero vi capto, altero ad deditionem compulso,