Jump to content

Pagina:Poetae Latini Minores Volumen Tertium Lemaire.djvu/360

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

35o VERBA ACHILLIS


 25Atque hostes gladio quam lanas fundere fuso[1]:
Tenuia loricae cedant multicia forti[2],
Splendeat et raptus projecto pectine[3] mucro ;
Contemptis radiis onerentur brachia pilis;
Clausa diu thalamo reddamus pectora campo.
 30Praesumit certam virtus sibi conscia palmam,
Haec dubios gaudet[4] perferre interrita casus:

    xuntur a feminis , et telorum, quae viros bello habiles decent.

  1. Quam lanas fundere fuso. Sic codd. Mspti, nisi quod vitiose fusa in Salmas. Nota ellipsi hic intelligitur magis vel potius, Oudendorpius tamen legebat : « Atque hostes gladio, non lanam fundere fuso ». Simili oppositione rerum de Achille utitur Ovidius in Art. Am. 1, 691 : «Quid facis, AEacida? non sunt tua munera lanae, Tu titulos alia Palladis arte petas. Quid tibi cum calathis ? clypeo manus apta tenendo est , etc. » Et in epigramm. apud Pithoeum, lib. IV, pag. 151 : «Tela viris decus est, peplumque colusque puellae». BURM.
  2. Tenuia loricae cedant multicia forti. Mspti nihil ita variant , ut lectio dubia reddi possit. Quas igitur Burmannus hic affert , mutationes supervacuae sunt. Tenuia trisyllabice legendum. Et multum variatur hujus vocis pronuntiatio apud poetas, quum literam u et r, pro metri ratione, modo ut consonas, modo ut vocales accipiunt. Vid. Zinzerling. Promuls. Crit. c. 36. Multicia scholiastes Juven. ad Sat. II, 66, exponit "vestes molli intextas substramine, quibus uti solent puellae», quae certe Achilli in Parthenone convenientissima sunt, ut pellucida. Quando Vopiscus in Aureliano, c. 12 tunicas multicias viriles nominat, eas Salmasius pro sericis vel subsericis poni affirmat, quae tunc erant ad usum mollium et delicatorum. Proprie tamen mulierum fuisse idem Juvenalis, XI, 185, probat : « nec..tacito bilem tibi contrabat uxor, Humida suspectis referens multicia rugis ». Dicta autem multicia Salmasius arbitratur a multum et icio, quod bene densata et radio bene percussa, ideoque tenuia et levia , essent. Multicia synthesis, i. e. serica , occurrit apud Tertull. libro de Pall.
  3. Projecto pectine. Intelligit instrumentum, quo fila implicant, qui telas pertexunt , sive ut Gesnerus ad Claudian. in Eutrop. II, 382 , explicat , quod mille parvos ex aciculis uncos tabulis adfixos habet, inter quos tractae lanae explicantur, distribuunturque in paginas aequabiliter. Sed simili prorsus comparatione, qua hic Noster, pectinem et gladium, thalamum et campum opponit Claudian. lib. citato, V. 456 : «Quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses? Quis solio campum praeponere suasit avito ? »
  4. Haec dubios gaudet, In Salmas. et Leid. cod. perperam Hac dubios scriptum erat ; unde emendat Burmannus Ac dubios.