Jump to content

Pagina:Poetae Latini Minores Volumen Tertium Lemaire.djvu/363

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

IN PARTHENONE. 353

Orbatam ut crucies[1] non viso pignore matrem.
 50Vadis in arma ferox, thalamum natumque relinquens,
Nec venit in mentem, quantum mereatur amore[2] ,
Quae te prima virum collato pectore[3] fecit.
Is ad bella libens, ubi quaeritur alea mortis,
Nec spondet certam tristis Bellona salutem ;
 55Sed Danais comes esse placet[4], sociumque pericli
Pro famae titulis[5] meliori adjungere caussae :
Scilicet ut conjux viduo reddatur Atridi[6],
Procumbat vilis Teucrorum[7] victima Achilles!

  1. Orbatam ut crucies, ita in Divion. ut omittitur in Salmas. sched. et cod. Leid.
  2. Quantum mereatur amore, Schraderus legebat amorem, quod equidem probo, aut quantum mereatur amoris.
  3. Collato pectore, est pudica descriptio concubitus, ut Ovidius de Apolline Coronida interficiente Metam. II, 604 : « illa suo toties cum pectore juncta Indevitato trajecit pectora telo ». Idem Her. XV, 191 : « At quanto melius jungi mea pectora tecum, Quam poterant saxis praecipitanda dari ». — Similiter phrasin jungere capita de Venerea consuetudine usurpari observavit P. Burmannus ad Petron. cap. 22, p. 73. ED. — Alias pectora pectoribus collata de luctatoribus dicuntur, Ovid. Met. VI, 144. Illud virum fecit, notante Burmanno in Mantissa, cum Graecorum ἄνδρα ποιεῖν confert Valcken. ad Eurip. Hippol. v. 490.
  4. Sed Danais comes esse placet. Vitiosum hoc sic fortasse corrigendum est, Sed Danais comitem esse placet , praesertim quum eadem in constructione pergatur sociumque pericli meliori adjungere caussae. Ad haec Burmannus in Mantissa notat : « Danaos comitasse Oudendorpius: malim tamen comes isse: quod non tantum ex illius, sed et remotioris aevi usu est ».
  5. Pro famae titulis, h. e. pro inanis famae et tituli pretio socium fieri communis periculi, bello eo subeundi. — meliorem caussam dicit Graecorum, ut auctor Elegiae de Maevio, V. 13, meliora castra partium Angusti.
  6. Reddatur Atridi, perperam pro Atridae.
  7. Procumbat vilis Teucrorum. Sic schedae Divion. et cod. Leid. sed procumbat titulis Teucrorum Salmas. Sed praeferenda prior lectio, quia titulis jam adfuit, et propter imitationem, quae hic apparet, Virgilii AEn. XI , 371 : «Scilicet , ut Turno contingat regia conjux, Nos animae viles, inhumata infletaque turba, Sternamur campis». Ad exemplar τοῦ sternamur retinenda et hic lectio codicum Procumbat, pro quo Burmannus edidit Procumbet. Similiter in Epitome Iliadis Homeri, quam hoc volumine damus, versu 264 Hector Paridem objurgans: "Dum jaceas in amore tuo , nos