Haec pagina nondum emendata est
IN PARTHENONE. 355
Absit ab ingenio, et viribus AEcidarum,
Ut vitem pro laude mori[1], metuamque supremum,
Quem das, Parca[2], diem: mihi nam lux amplior illa est,
75Quae virtute fluit[3], quae nescit claustra sepulcri.
Namque hominis semper, meritorum lege perenni,
Quam breviat fatum[4], propagat gloria vitam.
Ergo animus fidens in Dardana saeviat arma[5],
Nec mihi jam gemini dilectus pignoris obstet :
80Deidamiam, Pyrrhumque meos nunc Scyros habebit,
Visuros nostrum reditum, celeremque triumphum :
Me pudor hortatur rapere in certamina gressus[6].
Ferre potest quaecumque labans successibus aetas[7],
- ↑ Ut vitem pro laude mori, ita Divion. In cod. Salmas. erat Ut divitem, cui a manu recentiore adscriptum dubitem vel vitem, quod et in margine cod. Leid. Heinsius conjiciebat Devitem pro laude, Mihi cum Burmanno placet Ut dubitem.
- ↑ Quem das, Parca, pretulit Burmannus ex Divion. codice pro eo, quod in Salmas. et Leidensi habetur, « Quem dat Parca diem ». — Mihi nam lux amplior illa est, cum Burmanno scripsi pro ""ulla"" est, licet hoc in veteribus lihris reperiatur.
- ↑
Quae virtute fluit. Pro eo cluit corrigehat Higtius , ut refert Burrmannus in Mantissa ad tomum I
Anthol. p. 707. - ↑ Quem breviat fatum. Nota vocem breviare hoc in versu, unde sequioris quidem, sed tamen non infimae aetatis poetam se prodit Auctor. Hoc enim verbo etiam usus est non uno in loco Quintilianus, tum Manilins, Lactantius aliique. Vide Cellarii Cur. Poster. p. 202, et Vorstii notas ad Sulpit. Severum, lib. I, cap. I. Censorino etiam ex MS restituit Barthius, Adv. XXVII, 19, quem vide. BURM. — Propagat prima longa vitiosum.
- ↑ In Dardana saeviat arma: ita Salmas. et Leid. codex. In Divion. saeviet.
- ↑ Rapere in certamina gressus, id est , properare ad bellum , celeriter abire.
- ↑ Ferre potes quaecumque, ita cod. Salmas. sed ferre potesque quum labans cod. Divion. ferre potesque quumque cod. Leid. Perplexus hic locus est, cum cura distinguendus. Sentio cum Burmanno , quum legendum censet Ferre potest, licet non repugnet , si quis retinere velit potes, ut aetas sit vocativus : in eo dissentio, qood quaecumque putat ad certamina referendum. Mihi videtur hic versus separandus a priore, et cum sequente connectendus. — Labans successibus aetas non alia mihi est , quam progrediens et properans successu temporis, juvenilis aetas, ut supra, v. 17, adfuit crescens annis sapientior aetas : nec satis aptum videtur, quod Burrman-