Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tamen hauti par erat ab homine observationum iudiciorumque haud sane perparco, sine aliqua nota praeteriri. Mitto virtutibus aversos, sceleribus faciles, humana plerumque contemnentes deos. Quid illa? quantum religioni conducunt? quum, narratione rerum omissa, quasi disceptator sedet otiosus atque in utramque partem quaerit ambigitque, «fatone res mortalium et necessitate immutabili, an sorte volvantur»; quidve de insita multis opinione sentiendum, «non initia nostri, non finem, non denique homines diis curae esse»[1]? Quid alla hisce similia, cum evenisse aliquid commemorat sine deorum cura[2]? Nonne dieta piane videntur ad Epicuri mentem? ut nobilis eius interpres[3] {{{1}}}επικουίρξειν eo loco atque alibi Tacitum aperte commonuit. Et ne longum faciam, quid illa in religionem iniuria quanta est? Sub excessum Neronis Italia cladibus afflicta, haustae aut obrutae urbes, Campania incendiis vastata, Capitolium civium manibus eversum, sacerdotia et consulatus tanquam spolia reportata, plenum exiliis mare, infecti caedibus scopuli, nullus in urbibus, nullus in agris securus a scelere atque a supplicio locus[4]. Quid ergo post haec enumerata mala coniector egregius adiungit? Agnovit, credo, deorum numen, qui crimina poenis prosequentes efficerent, ut scelestum esse minus feliciter aut secure liceret. «Nunquam atrocioribus, — inquit, — populi Romani cladibus magisve iustis indiciis approbatum est, non esse curae diis securitatem nostram, esse ultionem»[5]. O perversam hominis interpretationem ac, pene dixerim, inter ea prodigia recensendam! Adeone impie quisquam indoctus sit ut, cum seculum suum vitiosum feracissimum fateatur, indignetur nihilominus, si suppliciis, hoc est, peccatorum poenis illud afflictari sentiat, deosque scelerum ultores invidiae in humanum genus aut crudelitatis accuset? Ut merito permagnus litterarum arbiter ac Tacito addictissimus Iustus Lipsius continere se non potuerit,

  1. Lib. VI Annalium, [c. 22].
  2. Lib. XIII Annalium.
  3. Iustus Lipsius in Notis.
  4. Lib. I Historiarum, [c. 2].
  5. [Lib. I Historiarum, c. 3].