Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in posterum fieri posse eo non authore, quo sine semel hoc impetratum est. Ouare non solum minoris haberi principis authoritas incipiet, sed assuescet etiam populos in dominum palam obniti, ab eoque impune ac feliciter dissentire.

Perge, atque in ambiguis consiliis consilium indicemus: nam scopulus hic est, ad quem gubernatorum complures ferri ac frangi sapientiae simulatione solent. Neque ego tardum dictu existimaverim, plus operae et consilii esse in ancipiti consilio secernendo quam in malo declinando. Qua in re etsi non ignoro via una incedendum esse, non uno gradu, in universum tamen suadeo, consiliorum extrema non usque adeo fugienda, idque temperamentum quod in re ancipiti adhibendum callidiores putant, non raro pestem esse consiliorum; cum tertiis hisce mediisque consiliis, ut plurimum, neque odium vitetur neque gratin ineatur. Finge tibi dissidimn esse cum aliquo paulo ferociore: hic aut officiis obsequioque mitigandus est, aut confidentia pari ferocia deterrendus. Neutrum si placet, si supplicem cum eo agere alienum a te putas, tibique imperare non potes ut te demittas, et ex altera parte mens et ratio non est quemquam laedendi: iniisti plane viam, qua illum neque ex inimicis unquam eximere, neque ad amicos transferre possis.

Denique ne, dum aliud ex alio nascitur, oratio excrescat in immodicum modum, duco hic supremam quasi lineam, transitumque mihi ultra praecludo. Atque in rerum publicarum conservationem amplificationemque universe intuens, sic de earum varietate principum ad extremum statuo: civitati conducere si principes sortiatur, vario potius inter se ingenio quamquam mediocri, quam si ingenio eosdem habeat excellenti, sed simili geminoque. Anceps fortasse dictum, atque in utramque partem a prudentibus viris arbitrandum. Sed ego rationem subiicio. Nam cum multa sint, quae fondato semel imperio statuique debentur, incolumitas civium, urbis opulentia, religio, leges, armorum tractatio, pacis studium, severitas in loco, ubique auctoritas, omnes civilium artium disciplinae: tot tamque diversa expectanda civitati non sunt omnia, nisi post multas aetates, cum scilicet principum alii aliis succedant, qui varia