Pagina:Prodromus florae Norfolkicae.djvu/11

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


Lectori botanico!

Ferdinaiidus Bauer, celeberrimus plantarum pictor , Flindersiani peripli cum Roberto Brown socius, per aliquot annorum 1804 et 1805 menses in Norfolkiae insulà, florente tunc Anglorum colonia, colligendis pingendisque stirpibus immoratus, thesaurum omni botanico exoptatissimum ex hoc itinere retulit.

Herbarium siccum pictumque ab eo in Norfolkia congestum , post praematurum summi artificis fatum , pactâ cum haeredibus pecunia , una cum reliquis itinerum suorum spoliis Museo palatino Vindobonensi est illatum.

Floram Norfolkicam , ex diti hac plantarum orbis australis gaza, aunuente penes quem Musei caesarei summa cura est, Carolo a Schreibers viro inclyta fama illustrissimo depromptam, summa cura adornare conatus sum.

Quidquid ex hac opella in scientiam commodi redundare confido, Baueri in colligendis stirpi-