Pagina:Prose e poesie (Carrer) II.djvu/250

E Wikisource
Haec pagina emendata est
(248)

tur, quicquid parum nobilitatis, venustatisque continet, nequaquam illis bene aptabitur dictionibus, quae felicissimis temporibus ab optimis ingeniis prodierunt, quaeque mirum in modum vera animi sensa, veros affectus efferunt. De classicis romanticisque scripturis perrediculae sunt guaestiones; qua tamen in re nonnulla hominum somnia, nullo magis argumento, quam contemptu et silentio refutanda, aliquam amico labeculam vellent aspergere. Nimirum exceptis iis, quae mores, et tempora jure merito sibi expostulant, scribendi recte semper, et ubique unum fuit principium, unus fons. Classicus sit scriptor, an romanticus, nil moror, dum vera, dum pulchra, dum elegantia proferat. Itaque, ut multa alia nostri aevi auctorum carmina, sic etiam nostri amici quaedam latinae consuetudini reddita publici juris feci, ut tandem pateret aliquando, quid esset illud, quod inscientes appellant romanticum, quum in Classicorum linguam immigraverit. Non plane profecto sciverim, uirum de quibusdam, qui Classici, praeter nomen et superbiam, parum aliud tenent, cum delectatione, et utilitate tantumdem fiert posset. Sed quaestiones defugienti hoc satis. Solummodo illud in animo habui, ut cordatus, doctusque lector animadverteret, Carrerii dictiones, non tantum cogitata, quod sibi