Jump to content

Pagina:Przegląd Geograficzny 1919 (1.3-4).pdf/129

E Wikisource
Haec pagina emendata est

rum ritus, non exiguis sumptibus fabricata Academia quoque Societ. Jesu plurimis artibus ingenuis floret. Metropolitanus Russiae ibidem sedem suam habet in basilica graeci ritus titulo D. Mariae Virg. insignita. Sunt in hoc Ducatu et alii episcopatus romanae religionis, Samogitiensis et Janoviensis, qui idem est qui Luccensis, sunt et graecae religionis episcopi quos vulgo wladikas appel‹l›ant, qui subsunt Ecclesiae Romanae, cujus obedientiae anno 1596 Bressiae se submiserunt, Polocensis scilicet et Pinscensis. Florent quoque duo alia Collegia in hoc Ducatu, Polocensis, quod Rex Poloniae Stephanus, partis pluribus de Moscho victoriis, fundavit, et Nesvesiense a Duce ‹e›jusdem civitatis extructum. Non postremae etiam dignitatis Troki, Kowna, Grodna, Bressia, Polockum, Minsk, Mohilovum, Nowogrodek, regiae, Sluczkum, Nesvisium et Birze ducum, sunt civitates. In minoribus oppidis rarius hypocausta reperies, nam fornaci loco furnos ad coquendos cibos et panes intus extruunt, (ut in vicinis aliis provinciis) fumariis magna ex parte carentes, hinc calorem excipiunt, fumus tamen foribus et fenestra studio ad id in cacumine aedificii confecta exit, nec quemquam (ut quidam volunt) excaecat: idem fit in pagis praeter praedia ac domos nobilium, quae multo cultiores, et ampliores esse solent. Magnates vero palatia et arces pulchras omnibusque ornamentis extraneis variaque supellectili exornatas habent, quarum aliquae muris, vallis et plurimis tormetis bellicis refertae sunt. Samogitae agrestes, qui villas incolunt, hyberno tempore in tuguriis oblongioribus, non galea similibus cum teleronibus (ut multi tradunt, ac edocti aliorum, ut opinor, relationibus errant) habitant, ubi accensus focus in medio ardet, ad quem agrestes assident, iumentaque, greges, ac omnem domesticam suppellectilem, licet non desint illis ampla fumaria, condunt. Quod causa repellendi frigoris a cumentis, cum ibi intensum esse soleat, faciunt, ut testis est et Cromerus, de situ Poloniae lib.

De origine autem Lithuanorum ac Lithuaniae denominatione cum varie scriptores scribant, diversasque opiniones afferant; nos brevitati consulentes scribere praetermittimus, curiosum perquirendarum rerum ad historicos remittentes, ut pote Miechovium lib. 4 cap. 39, et lib. 2 cap. 2 de Lithuania, Jodocum Decium de Jagellonum familis etc. Sed de his satis, nunc ad mores modernorum Lithuanorum transeamus Lithuani gens plurimis gaudens libertatibus, ad comitatem. civilitatem, et hospitalitatem prompta, ut ignotos non modo libenter suscipiant hospitio, sed etiam invitent, et omni benevolentia prosequantur, ad morum imitationem eorum, cum quibus vivunt, externorum praesertim, flexibilis. Equitatu in bello praestant. Equis generosis ad bellum, non iis parvis ac debilibus (ut quidam scripsit) qui non nisi ad laborem domesticum sunt destinati, utuntur, nam greges equorum excellentissimos ex Italia, Germania Turcia collectos et adductos, aliqui ex magnatibus, sumptibus non parcendo, habent. Arma Polonorum more gestant, bel‹l›um semper gerunt, nunquam tamen, nisi lacessiti, non in sola hyeme, ut