Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
ix
PRÆFATIO.


quas Chronica secabimus ; ut, exempli causa, ab Hugone Capeto ad finem usque regni Ludovici VII, id est ab anno 987 ad annum 1180. Hac ratione minùs secabuntur Chronica, nec tot erunt sectiones quot regna. Nec est quòd objiciatur, Chronica, sic discerpta plurimum de pretio deperdere : in iis enim facta, duntaxat quæruntur ; ac sæpe sæpius hæc facta nullam habent inter se connexionem. Prætereà ex his Chronicis bene multas res exoticas atque à nostra Historia alienas detrahi erit necesse : si nonnihil resecari de Chronicis potest, cur ipsa secari non possint, non videmus. Gallica S. Dionysii Chronica edentur è regione Latinorum Scriptorum, quorum interpretationem continent.

Desinet in Francisco I Actorum Historiæ generalis Collectio. Primæ et secundæ stirpi, et in tertia cuilibet Epochæ subjicientur Appendices quatuor. Prima illud omne continebit, quod è Vitis Sanctorum excerpetur, in quibus bene multa et quidem optima reperire est, quæ frustra alibi quæras. Sigiberti Regis, Pippini Ducis, S. Leodegarii, et quorumdam aliorum Vitæ, quæ directam habent cum Historia cognationem, integræ dabuntur, atque inter Historicos collocabuntur. Secunda Appendix Historicas Regum, summorum Pontificum, Episcoporum, Abbatum, etc., Epistolas complectetur, secundùm temporum ordinem dispositas, nisi forte satius sit ejusdem Auctoris Epistolas simul conjungi. Cuilibet Epistolæ summarium præmittetur. Tertia capiet Leges, Formulas, Regum Constitutiones, et quædam ex Conciliis et Capitularibus excerpta, quæ ad mores vel ad Historiam pertinent. In prima stirpe


Tom. I.
B