Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/32

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
xxij
PRÆFATIO.

ad Geryonis et Taurisci sævium tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat : superatisque ambobus, coisse cum generosis feminis, suscepisseque liberos plures, et eas partes, quibus imperitabant, suis nominibus appellasse ». Parthenius scribit[1] Herculem, cùm ab Erythia rediret, regionem Celtarum peragrasse, et ad Bretannum quemdam venisse, cujus filiam Celtinem, amore Herculis captam, boves Geryonis ei occultasse, nec reddere priùs voluisse quàm Hercules secum coisset : ex hoc coitu natum Celtum, à quo Celtæ dicti fuere. Rem aliter narrat Diodorus Siculus[2] ex aliorum relatu, Herculem nempe in bello adversus Geryonem in Celticam deflexisse, ibi Alesiam condidisse ; et puellam quamdam, cujus nomen reticetur, filiam cujusdam viri nobilis, qui in Celtica dominabatur, Herculis amore deperiisse, ex quo filium habuerit, Galatem nomine, qui postmodùm regnum paternum adeptus, subditos suo nomine Galatas appellavit, à quibus tota regio dicta est Galatia seu Gallia. Hæc opinionum varietas tenebras potius offundit, quàm lucem affert.

Gallos à Gomero Japheti filio natu maximo ortos dicit Josephus. Gomarus, inquit[3], Gomaritas condidit, quos nunc Græci Galatas vocitant. Eamdem Gallis originem attribuunt Eustathius Antiochenus, Hieronymus, Isidorus, Chronicon Paschale, Josephus Gorionides[4]. Hanc opinionem Josephum non suo marte confinxisse, sed potiùs ex veteribus monumentis hausisse verosimile est. Illa igitur non temerè est rejicienda : nec culpandus esset D. Paulus Pezronius, si eam tueri satis habuisset,

  1. In Eroticis, cap. 30. pag. 303. 544.
  2. Lib. 5. p. 303.
  3. Lib. Antiq. Judaic. cap. 7. p. 373.
  4. Eustath. Comm. in Hexam. Hieron. Quæst. Hebr. in Gen. Isidor. Orig. l. 9. c. 2. Joseph Gorion. apud Bochart.