Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/35

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
xxv
PRÆFATIO.

templò et sine ullo labore tibi exhibebit. Dux ille Acmon est Manei filius, qui posteà ingressus est in Phrygiam cum Sacis, qui ibi Titanum nomen sortiti sunt. Qua ratione hæc nominis mutatio facta fuerit, divinare non potest Petronius.

Acmoni successit Uranus filius, qui transmisso Bosphoro, Thraciam, Græciam, necnon et insulam Cretam armis invasit : nec contentus his victoriis, in alias Europæ Provincias excurrit, atque ad extremas Hispaniæ partes penetravit. Saturnus Urani filius natu minimus contra patrem rebellavit, quem multis Provinciis exuit, magnaque auctoritatis parte spoliavit. Urano mortuo, solus Titanibus imperavit Saturnus, sibique regium nomen adscivit : sed à Titane fratre primogenito victus captusque est cum Rhea uxore. [1]Id cùm rescivisset Jupiter Saturni filius, è Creta, ubi educatus fuerat, cum magna Cretensium multitudine venit, Titanemque ac filios ejus pugnando vicit, parentes vinculis exemit, patri regnum reddidit, atque ita in Cretam remeavit. Sed cùm postmodùm Saturnus vitæ Jovis insidiaretur, cumque oppressurus in Cretam devenisset, Jupiter ex aperto patrem lacessivit, victumque in Italiam confugere compulit. Jupiter rerum omnium potitus, propagatis imperii finibus, Provincias versùs occidentem sitas, Gallias videlicet et Hispanias, Plutoni fratri gubernandas commisit. Et hæc est vera ratio, cur Galli, teste Cæsare[2], se omnes ab Dite patre prognatos prædicant. Defuncto Plutone, Jupiter Mercurio filio tradidit[3] Occidentis imperium, quod saltem Italiam, Galliam, Hispaniam, fortassis etiam Germaniam complectebatur. Mercurius ingenio et

  1. Ennius apud Lactantium Divin. Instit. lib. cap. 14.
  2. Lib. 6. cap. 18. p. 255.
  3. Suidas Voce πῆκος.
Tom. I.
D