Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/442

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

258 C. JUL. CÆSARIS COMMENT. An. u. C. ij jn insulis sese occultaverunt, quas æstus efficere consuerunt: multi ex suis finibus A egressi, se suaque omnia alienissimis crediderunt. Cativulcusrexdimidiæ partis Ebu¬ ronum , qui unà cum Ambiorige consilium inierat, ætatejam confectus, quum laborem aut belli aut fugæ ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem , qui ejus consilii auctor fuisset, taxo, cujus magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit. XXXII. Segni Condrusique , ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Trevirosque, legatos ad Cæsarem miserunt, oratum ne se in hostium nu¬ mero duceret, neve omnium Germanorum , qui essent citra Rhenum , caussam esse unam judicaret : nihil se de bello cogitasse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. Cæsar, explorata re quæstione captivorum , si qui ad eos Eburones ex fuga convenissent, ad se ut reducerentur, imperavit ; si ita fecissent, fines eorum se violaturum negavit. Tum copiis in tres partes distributis , impedimenta omnium legionum Atuatucam contulit : B id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi caussa consederant. Hunc cùm reliquis rebus locum probabat Cæsar, tum quod superioris anni munitiones integræ manebant, ut militum laborem sublevaret, præsidio impedimentis legionem xiv reliquit, unam ex iis tribus , quas proxime conscriptas ex Italia transduxerat. Ei legioni castrisque Q. Tullium Ciceronem præfecit, ducentosqüe equites attribuit. XXXIII. Partito exercitu, T. Labienum cum legionibus tribus ad Oceanum versus in eas partes , quæ Menapios attingunt, proficisci jubet. C. Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem, quæ Atnaticis adjacet, depopulandam : ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldim, (a) quod influit in Mosam, extremasque Arduennæ partes ire constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat. Discedens post diem vn sese reversurum confirmat : quam ad diem ei legioni, quæ in præsidio relinquebatur, deberi frumentum sciebat. Labienum Tre- C boniumque hortatur, si Reip. commodo facere possint, ad eam diem revertantur; ut rursus communicato consilio , exploratisque hostium rationibus , aliud initium belli capere possint. XXXIV. Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non præsidium, non oppidum , quod se armis defenderet, sed in omnes partes dispersa multitudo. Ubi cuique aut vallis abdita, aut locus silvestris, aut palus impedita spem præsidii aut salutis aliquam offerebat, consederat, llæc loca vicinitatibus erant nota, magnam- que res diligentiam requirebat, non in summa exercitiis tuenda, (nullum enim po¬ terat, universis perterritis ac dispersis, periculum accidere) sed in singulis militibus conservandis; quæ tamen ex parte res ad salutem exercitiis pertinebat. Nam et prædæ cupiditas multos longius evocabat; ac silvæ incertis occultisque itineribus, confertos adire prohibebant. Si negotium confici, stirpemque hominum sceleratorum interfici vellet, dimittendæ plures manus, diducendique erant milites: si continere ad signa D manipulos vellet, ut instituta ratio et consuetudo exercitus R. postulabat, locus ipse erat præsidio barbaris; neque ex occulto insidiandi, et dispersos circumveniendi sin¬ gulis deerat audacia. At in ejusmodi difficultatibus , quantùm diligentia provideri pote¬ rat, providebatur; ut potius in nocendo aliquid omitteretur , etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, quàm cum aliquo detrimento militum noceretur. Cæsar ad fini¬ timas civitates nuncios dimittit : omnes evocat spe prædæ ad diripiendos Eburones; ut potius in silvis Gallorum vita , quàm legionariorum , periclitaretur ; simul ut magna multitudine circumfusa, pro tali facinore stirps ac nomen civitatis tollatur : magnus undique numerus celeriter convenit. XXXV. llæc in omnibus Eburonum partibus gerebantur ; diesque appetebat vn, quem ad diem Cæsar ad impedimenta legionemque reverti constituerat, lhc quantum in bello fortuna possit, et quantos afferat casus , cognosci potuit. Dissipatis f ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla, quæ parvam modo timoris caussam. afferret. Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama, diripi Ebu¬ rones, atque ultro omnes ad prædam evocari. Cogunt equitum u millia Sigambri, qui sunt proximi Rheno, à quibus receptos ex fuga Tenelli heros atque Usipetes supra docuimus : transeuntes Rhenum navibus ratibusque, xxx millibus passuum infra eum locum , ubi pons erat imperfectus, præsidiumque ab Cæsare relictum, primos Eburonum fines adeunt ; multos ex fuga dispersos excipiunt ; magno pecoris numero, (a) Ciun nunc Scaldis in Mosam non influat, vel erravit Cæsar, vel potius Scaldis cursum immutavit.