Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/540

E Wikisource
Haec pagina emendata est
356
EX LIB. XXXVIII. T. LIVII


Formula:Nlgcastra. Formula:NldPostero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis, situmque Gallicorum castrorum visendum, equites bostium, du­plex numerus, effusi castris in fugam averterunt : occisi quoque pauci fugientium, vulnerati plures. Tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus ; quia nemo hos­tium extra munimenta processit, tutò circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placidè acclivos ad quemdam finem colles esse, ad septentrionem arduas et rectas propè rupes; atque omnibus fermè aliis inviis, itinera tria esse ; unum medio monte, quà terrena erant ; duo difficilia ab hiberno solis ortu, et ab æstivo oc­casu. Hæc contemplatus, eo die sub ipsis radicibus posuit castra. Postero die sacrifi­cio facto, quum primis hostiis litasset, trifariàm exercitum divisum ducere ad hostem pergit : ipse cum maxima parte copiarum, quà æquissimum aditum præbebat mons, ascendit. L. Manlium fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur, et tutò possit, subire jubet :Formula:Nld si qua periculosa et prærupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum, neque inexsuperabilibus vim afferre ; sed obliquo monte ad se declinare, et suo agmini conjungi : C. Helvium cum tertia parte circumire sensim per infima montis, deinde ab æstivo occasu erigere agmen. Et Attali auxilia trifariàm æquo numero divisit ; secuni esse ipsum juvenem jussit : equitatum cum elephantis in proxima tumulis pla­nicie reliquit. Edictum præfectis, ut intenti quid ubique geratur animadvertant; opem­que ferre, quò postulent res, properent.

Formula:NlgGalli duobus lateribus satis fidentes invia esse ab ea parte quæ in meridiem ver­geret, ut armis clauderent viam, quatuor fermè millia armatorum ad tumulum im­minentem viæ, minùs mille passuum à castris, occupandum mittunt : eo se rati ve­lut castello iter impedituros. Quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pug­nam : ante signa modico intervallo velites eunt, et ab Attalo Cretenses sagitta­rii, et funditores et Tralli Thraces :Formula:Nld signa peditum ut per arduum leni gradu ducuntur, ita præ se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede collatonon viderentur pugnaturi. Missilibus ex intervallo loci prælium commissum est ; primò par, Gallos loco adjuvante, Romanos varietate et copia telorum. Procedente certamine nihil jam æqui erat : scuta longa, cæterùm ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, malè tegebant Gallos : nec jam tela habebant, præter gladios, quorum, quum manum hostis non consereret, nullus usus erat. Saxis, nec modicis, ut quæ non præparassent, sed quod cuique temerè trepidanti ad manum venisset, ut insueti, nec arte, nec viribus adjuvantes ictum, utebantur. Sagittis, glande, ja­culis incauti ab omni parte configebantur ; nec quid agerent, ira et pavore obcæ- catis animis, cernebant : et erant deprehensi genere pugnæ, in quod minimè apti sunt. Nam quemadmodum cominus, ubi invicem pati ac inferre vulnera licet, ac­cendit ira animos eorum ;Formula:Nld ita ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec quo ruant cæco impetu, habent ; velut feræ transfixæ in suos temerè incurrunt. Detegebat vulnera eorum, quòd nudi pugnant ; et sunt fusa et candida corpora, ut quæ nunquam nisi in pugna nudentur : ita et plus sanguinis è multa carne fundeba­tur, et fœdiores patebant plagæ, et candor corporum magis sanguine atro macu­labatur. Sed non tam patentibus plagis moventur : interdum insecta cute, ubi la­tior quàm altior plaga est, etiam gloriosiùs se pugnare putant. Iidem, quum acu­leus sagittæ aut glandis abditæ introrsùs tenui vulnere in speciem urit, et scrutantes quæ vellant, telum non sequitur ; tum in rabiem et pudorem tam parvæ perimen­tis pestis versi, prosternunt corpora humi, sic ut passim procumberent. Alii ruentes in hostem, undique configebantur : et quum cominùs venerant, gladiis à velitibus trucidabantur. Hic miles tripedalem parmam habet, et in dextera hastas, quibus eminùs utitur : gladio Hispaniensi est cinctus Formula:Nld: quòd si pede collato pugnandum est, translatis in lævam hastis, stringit gladium. Pauci supererant jam Gallorum, qui posteaquàm ab levi armatura superatos se viderunt, et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt, pavoris et tumultûs jam plena; ubi feminæ puerique et alia imbellis turba permista esset. Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.

Formula:NlgSub idem tempus L. Manlius et C. Helvius, quum, quoad viam colles obliqui dederunt, ascendissent ; posteaquàm ad invia ventum est, flexere iter in partem mon­tis, quæ una habebat iter ; et sequi Consulis agmen modico uterque intervallo, ve­lut ex composito, cœperunt : quod primò optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi. Subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo sæpe usui fuerunt ; ut primis fortè deturbatis, secundi et tegant pulsos, et integri pugnam