Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/725

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE GALLIS. 541


t Quuni Proculus et Bonosus apud Agrippinam in Gallia imperium arripuissent, om- An.Chr.280. nesque silii Britannias , Hispanias, et Braccatæ (a) Galliæ provincias vindicarent, bar¬ baris semet juvantibus vicit [Probus] Gallis omnibus et Hispanis ac Britannis bine An.Chr.281. permisit ut vites haberent, vinumque conficerent. In Saturnino. Saturninus oriundus fuit Gallis ex gente hominum inquietissima et avida semper vel faciendi principis vel imperii. Huic inter cæteros duces qui (b) verè summus An.Chr.280. videretur, Aurelianus limitis Orientalis ducatum dedit, sapienter præcipiens , ne un¬ quam Ægyptum videret. Cogitabat enim , quantum videmus, vir prudentissimus Gal¬ lorum naturam, et verebatur ne, si perturbidam civitatem vidisset, quo eum natura l> ducebat, societate quoque hominum duceretur Ut primum Ægyptii magnam po¬ testatem ad se venisse viderunt, statim clamaverunt, Saturnine Auguste, dii te servent : et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens , de Alexandrina civitate mox fugit, atque ad Palæstinam rediit. Ibi tamen quum cogitare coepisset, tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris, cyclade uxoria militibus cir¬ cumstantibus amictus et adoratus est Fertur autem Probus et clementes ad eum literas sæpe misisse, et veniam esse pollicitum : sed milites, qui cum eo fuerant, non credidisse : obsessum denique in castro quodam ab iis quos Probus miserat, invito Probo esse jugulatum. In Procido. Hic Proculus] tamen , quum etiam post honores militares se improbè et libidinosè, Eod. anno. C tamen fortiter ageret, hortantibus Lugdunensibus , qui et ab Aureliano graviter con¬ tusi videbantur, et Probum vehementer pertimescebant, in imperium vocitatus est ludo pene et joco, ut Onesimus dicit : quod quidem apud nullum alium reperisse me scio. Nam quum in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies impe¬ rator exisset ; quidam non ignobilis scurra , Ave, inquit, Auguste. Aliataque lana pur¬ purea, humeris ejus junxit, eumque adoravit. Timor inde consciorum, atque inde jam exercitus tentatio et imperii. Nonnihilum tamen Gallis profuit. Nam Alemannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriæ splendore contrivit, nunquam aliter quàm latrocinandi pugnans modo. Hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras, et cupientem in Francorum auxilium venire, à quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. f) In Caro. Et dicitur quidem [Carus] sæpe dixisse se miserum , quod Carinum ad Gallias princi- An. Chr. 283. pem mitteret, neque illa Gallicanum, quod maximè constantem principem quærit, cre¬ deretur imperium. In Numeri ano. Quum Diocletianus apud Tungros in Gallia quadam in caupona moraretur, in mino¬ ribus adhuc locis militans, et cum (c) Druide quadam muliere rationem convictus sui quotidiani faceret; at illa diceret, Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es .joco, non serio Diocletianus respondisse fertur ; Tunc ero largus, quum imperator fuero. Post quod verbum Druias dixisse fertur; Diocletiane, jocari noli: nam imperator eris, quum Aprum E occideris. In Carino. Donati sunt ab Atrebaticis (d) birri petiti. (a) Hinc optime colligunt novæ Historiæ Occi- taniæ Scriptores, provinciam Braccatam seu Narbo¬ nensem jam in plures provincias esse divisam. Et certè initio saeculi tertii Viennensis provincia à Nar¬ bonensi erat separata, provinciamque particularem constituebat; quod patet ex Actis S. Ferreoli, qui martyrium passus est anno 304. in quibus Crispinus dicitur prœses in civitate Viermensi. Illud etiam constat ex Episcojjorum subscriptionibus in Concilio Arela- tensi habito anno 314. Eusebius Hist. Eccles. lib. 0. cap. 1. Viennam Metropolim dicit: ί« [Γαλλία?] ^«τροτολίκ ό'κίσηρ.οι, καί -ταρα τα; αλλα; των αυτόθι Για- φερουσ-αι j3eCouvTai, Λου^^ουνο; καί Βιεννα, <Γι ων ααφοτε-

/v	/	e f	f r -i"* a

ρων thv ττασαν χωράν ττολλα τω ρευματι %€ριρρεων β Peda- νο; τοτα/χο'; «Γιεξεισ-ι. In Gallia duce prœ cceteris insignes prœstantesque urbium matres celebrantur, Lugdunum ac Vienna, quarum utramque permeat Rhodanus flu¬ vius, universam regionem preeeipiti cursu circumfluens. (b) Salmasius putat legendum, quos verè scue Ί id est cognoscere , videretur. (c) Lege cum Codice Palatino Dryade, et paulo post Dryai. (d) Suprà in Trebellio Pollione dicuntur Atrebatica saga; apud Suidam et Codinum Ατρα^ατικαί χλα^υ^ε;. Yyyüj