Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/814

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

630 PROSPERI AQUITANI » laniatus occiditur : quod facinus ad occultam jussionem Felicis Magistri militum refe- A rebatur, cujus impulsu creditus est etiam Titus Diaconus, vir sanctus, Romæpecunias pauperibus distribuens, interemptus. CCCC. Hierio et Ardabure. An.Chr.427. Bonifacio, cujus intra Africam potentia gloriaque augebatur, bellum ad arbitrium Felicis (quia ad Italiam venire abnuerat) publico nomine illatum est, ducibus Ma¬ vortio et Gallione et Sinoce ; cujus proditione Mavortius et Gallio , dum Bonifa- cium obsiderent, interempti sunt : moxque ipse à Bonifacio, doli detectus, occi¬ sus est. » Exinde gentibus , quæ uti navibus nesciebant, dum à concertantibus in auxilium vocantur, mare pervium factum est : bellique contra Bonifacium coepti in Sigisvultum B Comitem cura translata est. Gens Vandalorum ab Hispania in Africam transit. Felice et Tauro. I An.Chr.428. Nestorius Constantinopolitanus Episcopus novum Ecclesiis molitur errorem indu¬ cere, prædicans Christum ex Maria hominem tantum , non etiam Deum natum ; eique divinitatem collatam esse pro merito. Cujus impietati præcipua Cyrilli Alexandrini Epis¬ copi industria, et Papæ Cælestini repugnat auctoritas. Pars (a) Galliarum propinqua Rheno, quam Franci possidendam occupaverant, Aëtii Comitis armis recepta. C Florent io et Dionysio. An.Chr.429. Felice ad Patriciam dignitatem provecto, Aëtius Magister militum factus est. Agricola Pelagianus, Severiani Episcopi Pelagiani filius, Ecclesias Britanniae dog¬ matis sui insinuatione corrupit. Sed actione Palladii Diaconi Papa Cælestinus Germa¬ num Autissiodorensem Episcopum vice sua mittit ; et deturbatis hæreticis, Britannos ad Catholicam fidem dirigit. Theodosio XIII. et Valentiniano III. An.Chr.430. Aëtius Felicem cum uxore Padusia , et Grunitum Diaconum , cùm cos insidiari sibi præsensisset, interimit. D Augustinus Episcopus per omnia excellentissimus moritur v. Kal. Septembris, libris Juliani, inter impetum obsidentium Vandalorum, in ipso dierum suorum fine respon¬ dens, et gloriose in defensione Christianæ gratiæ perseverans. Basso et Antiocho. An.Chr.431. Congregata apud Ephesum plus ducentorum Synodo Sacerdotum, Nestorius cum hæresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo juvabant dogma, damnatur. Ad Scotos in Christum credentes ordinatus à Papa Cælestino Palladius primus Epis¬ copus mittitur. Aëtio et Valerio. An.Chr.432. Romanæ Ecclesiæ xlii. præficitur Episcopus Xystus annis vm. totius Urbis pace et consensione mirabili. Bonifacius ab Africa ad Italiam per Urbem venit, accepta Magistri militum dignitate· qui cùm resistentem sibi Aëtium prælio superasset, paucos post dies morbo ex- tinctus est. Aëtius vero, cùm deposita potestate in agro suo degeret, ibique eum quidam inimici ejus repentino occursu opprimere tentassent, profugus ad Urbem at' que illinc ad Dalmatiam , deinde per Pannonias ad Chunos pervenit, quorum aniicit)il auxilioque usus , pacem Principiun , et jus interpolat» potestatis obtinuit. (a) Cassiodorus in Chronico : His Coss. Aëtius f multis Francis ccesis , quam occupaverant propinquam Rheno Galliarum partem recepit. Non tamen censen¬ dus est Aëtius Francos coegisse iterum Rhenum traji¬ cere , ac veterem Franciam repetere : ipsis est in regione, quam occupaverant, remanere,ea ditione ut se Imperio subjectos faterentur, et proK° nis stipendia facerent.