Jump to content

Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est
lxxviij
PRÆFATIO.


Et sic Palleat[1], ut nudis pressit qui calcibus anguem,

Aut Lugdunensem Rhetor dicturus ad aram.

Ætate Hieronymi, Galli post studia Galliarum, quæ vel florentissima erant, Romam mittebantur[2], ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret. Sola Gallia, eodem Hieronymo teste[3], monstra non habuit, sed viris semper fortibus et eloquentissimis abundavit.

Gallia Causidicos docuit facunda Britannos inquit Juvenalis[4]. Hispania, ipsa Roma Gallos Professores habuit. Scientiæ quoque Burdigalæ florebant, ut cuilibet nomina Professorum hujus urbis ab Ausonio[5] recitata inspicienti patebit. Hæc omnia leviter perstringo : qui ea plenius nosse voluerit, supra laudatum Domni Riveti opus consulat.


XI.
Hujus Præfationis conclusio.

Finis tandem imponendus est huic Præfationi, quæ licèt prolixior, non sat tamen prolixa est. Præterquàm quòd enim res, de quibus disserui, dignæ erant quæ multò fusius pertractarentur, supersunt adhuc bene multæ quæ hic locum habere deberent. Sed cùm à viro clarissimo Abbate Dubos in opere, cui titulus, Historia critica Monarchiæ Franciæ, pererudite tractatæ sint ; cùmque mutùm de pretio deperderent, si contraherentur, ad primum hujus eximii operis librum Lectorem remitto. Ibi agitur de populi Galliarum

  1. Sat. I. v. 42.
  2. Pag. 744.
  3. Pag. 743.
  4. Sat. XV. v. 111.
  5. Pag. 735.