Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/100

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

88 BREF DE PIE VI.

Quod igitur jam ab antiquissimis saeculis Ecclesia gallicana instruere ac stabiiire tantopere studuit, ut sui ecclesiastici in canonicorum gradu decora sacri muneris occupatione detinerentur, utque fideles tanto magis ad ecclesias, eorum perfunctione invitati concurrerent, ad contemplanda divina mysteria, ad consequendam Dei gratiae reconciliationem; idipsum modo nationalis conventus uno decreto suo, non sine plurima omnium offensione, repente sustulit , evertit, abolevit, qua in parte secutus est (sicut in cunctis decreti articulis) haereticorum dictamen, ac in praesenti deliria Wielefistarum, Magdeburgensium Centuriatorum, et Calvini, qui in cantus ecclesiastici antiquitatem, et usum debacchati sunt, contra quos copiose agit P. Martinus Gerbert abbas monasterii et congregationis S. Basilii in sylva nigra [1]*. Qui, cum anno 1782 Vindobonam religionis causa accessimus, pluries Nos adiit, Nobisque coram comprobavit, quam merito tam illustrem sui nominis famam sibi comparaverit. Sed expendant oportet decreti auctores, quid in synodo Atrebatensi, anni 1025 [2]2 , bujusmodi psalmodia? bostibus historice et dogmatice edicitur, ut majori semper verecundia perfundanlur : « Quis autem dubitet vos immundo spiritu agitari, dum hoc, quod per Spiritum sanctum prolatum, atque institutuni est, id est usum psallendi in sancta Ecclesia abjicitis, et quasi superstitiosum errori cultum imputatis? Sumpsit ergo hanc modulandi formam ordo ecclesiasticus, non ex ludicris aut jocularibus inspectationibus, sed ex Veteris et Novi Testamenti palribus Unde constat eos de gremio sanctoe Ecclesiae cxterminandos, qui hoc psallendi officium indicant nequaquam ad cultum divinum pertinere.... Patet igitm tales a capite suo, id est, diabolo non dissentire, qui est caput omnium iniquorum, qui ctiam Scripturam sacram intelligens, sinistra eaminterpretationepervertere molitur. » Demum si domus Dei decor, et cultus in isto regno prolabatur, necessario consequetur, ut ecclesiasticorum numerus deliciat, illudque contingat, quod S. Augustinus [3]3 , refert accidisse Juchcorum genti : « qure postquam coepit non habere prophetas, proeul dubio deterior facta est, eo scilicet tempore, quo sperabat futuram esse meliorem. Inceptam jam prosequeutes viam, gradum ad ipsos regulares facimus, quorum bona sibi conventus nationalis arrogavit, minus odiosum tamen prsetexens titulum, ut scilicet eorum fruclibus uti posset; quod reipsa quantulum a vera distat dominii propnetate. Si quidem, edito die 13 februarii decreto, ac post sex dies regia sanctione confirmato, suppressa omnia fuerunt regularium instituta, vetitumque etiam, ne ulla alia imposterum admitterentur. At vero quantam illa Ecclesirc utilitatem afferant, ex ipsa dcducit experieutia Concilium Tridentinum [4]4 : « Quoniam non ignorat S. Synodus quantum ex monasteriis pie institutis, et rccte administratis m Ecclesia Dei splendoris atque utilitatis

oriatur. »

  1. De cantu et musica sacra., tom. II, lil). IV, cap. n.
  2. Cap. xn, depsallendi officio in collecr. Labbe, tom. XI, pag. 1181 et seq.
  3. De civit. Dei,ltb. XVIII, cap. xtv, n° 1, tom. VI, oper. pag. 527, edit. Maurin.
  4. Sess. 25, deregular., cap. i.