Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/104

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

92 BREF DE PIE VI.

Non hic inficiamur, neque mirum cuiquam videatur, apud aliquos regulares remissiorem aliquando, languidioremque effectum esse posse suorum institutorum spiritum, neque pristinum disciplinae ab iis praescriptae rigorem retineri. At propterea ne abolendi illi sunt ordines? Audiatur hanc ad rem, quod in concilio Basileensi objecit Petro Rayne, regulares oppugnanti, Joannes de Polemar. Iste minime quidem negavit invaluisse aliqua inter regulares reformatione digna : illud tamen adjunxit, quod, licet in religiosis multa sint, hoc tempore, quae reformatione indigent, sicut et in caeteris statibus; tamen nihilominus multum illuminant Ecclesiam praedicationibus, et doctrinie; et nemo prudens in caliginoso loco existens, lucernam extinguit non bene sibi lucentem; sed habentem succum, seu schoriam, curat aptare, quo melius potest. Nam melius est, quod aliquantulum turbide luceal, quam si penitus esset extincta [1]1 . » Quse plane sententia ab alia derivatur, quam S. Augustinus tanto ante protulerat, nimirum [2]2 :« Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum insanabilis est pestilentia? »

Quapropter regularium abolitio a conventu nationali plaudente, haereticorum commentis decreta, lsedit statum publiese professionis consiliorum evangelicorum; Iaedit vivendi rationem in Ecclesia commendatam tanquam apostolicae doctrinae consentaneam ; leedit ipsos insignes fundatores, quos super altaribus veneramur, qui non nisi a Deo inspirati eas instituerunt societates. Sed ulterius etiam progreditur conventus nationalis, statuitque in decreto die 13 februarii 1790 : se nequaquam recognoscere solemnia religiosorum vota ; et consequenter declarat ordines et congregationes regulares in quibus illa emittuntur, suppressas esse in Gallia, et suppressas remanere, neque unquam restitui in posterum posse. Quod quid est aliud quam manus in vota majora ac perpetua immittere, eaque abolere, quae tantummodo ad pontificiam spectant auctoritatem? Vota euim majora, inquit S. Thomas [3] 3 , puta continentiae, etc. Summo Pontifici reservantur. Cumque agatur de promissione Deo solemniter facta ad nostram utilitatem, ideo in psalm. 75, vers. 12, legitur : « Vovete et reddite Domino Deo vestro; » et in Ecclesiaste [4]* : « Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et statuta promissio, sed quodcumque voveris, redde. »

Praeterea, cum ipse etiam Summus Pontifex peculiaribus pro tempore inductus rationibus, existimet concedendam a se esse solemnium votorum dispensationem, in idipsum, non ex potestatis suae arbitrio, sed per modum declarationis procedit. Neque mirum hic videri debet Lutherum docuisse vota non reddere Domino Deo suo, cum ipse fuerit apostata, et religionis suae desertor. At ut ipsa conventus nationalis consultissima, ut sibi videntur, membra reprehensionem, exprobrationemque effugereut, quam ex tot dispersorum

religiosorum conspectu in scse obventuram agnoscebant, iisdem suae professionis habitum ademerunt, ne ulla remaneret praeteriti status, a quo deturbati

  1. In collect. Labbe, tom. XVII, pag. 1231.
  2. Epist. 93, n" 3, tom II, oper. pag. 231, edit Maurin.
  3. I, 2, quest. 88, art. 12, in iin.
  4. Cap. v, vers. 3.