Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/106

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

94 BREF DE PIE VI.

erant, species, ac ipsa etiam aboleietur ordinum memoria. Suppressi igitur ipsi ordines sunt, tam ut m eorum invaderetur bona, quam ne amplius quisquam existeret, qui populos ab errore, ac a morum corruptione revocaret. Hoc ipsum tam pravum ac tam pestilens artificium graphice describitur, reprobaturque a Concilio Senonensi , quod ab initio laudavimus : « Monacliis et aliis voto obstrictis libertatem lasciviendi indulgent; quibus relicto velo, et abjecta cuculla ad saeculum redeundi facultatem relaxant, et apostasiam permittunt, Romanorum Pontificum decreta, decretales epistolas etiam, et canones conciliares enervare contendunt [1]1 . » Ad ea quae modo exposuimus de votis regularibus, adjicere oportet immane judicium latum adversus sacras Virgines, eas a suis claustris ejiciendo, ut egit Lutherus, qui sancta illa Deo vasa polluere non veretur, consecratasque Christo Virgines, et vitam monasticam professas extrabere e monasteriis suis, et mundo, imo diabolo, quem semel abjuraverunt, reddere [2]2 . Cum moniales (pars catholici gregis illustrior), srepe per suas orationes gravissima a civitatibus averterint pericula, ut suo tempore Romae evenisse S. Gregorius magnus agnoscit, « si ipsae, inquiens (moniales), non essent, nullus nostrum, jam per tot annos in hoc loco subsistere inter Longobardorum gladios potuisset [3]5 . » Et Benedictus XIV, loquens de suis monialibus Bononiensibus fatetur : « urbem Bononiae multis ab hinc annis tot calamitatibus jactatam stare non potuisse, nisi preces assidua? nostrarum monialium mcensam Dei iracundiam mitigassent[4]. » Interea moniales, quae nunc in Gallia maximis perturbationibus agitantur, in plurimam commiserationem Nos adduxerunt; cum magna earum pars ex universis istis provinciis dolorem Nobis suum per litteras exponerent, quod insuis retinendis institutis, votisque solemnibus servandis impedirentur, unaque declararent certum sibi, fixum, deliberatumque esse animo, prius quaecumque aspera subire ac pati, quam a vocatione sua recedere. Proinde non possumus apud vos, dilecti Filii nostri, ac Venerabiles Fratres, non amplissimum illarum constantiae, et fortitudinis testimonium exhibere, a vobisque vehementer petere, ut iisdemhortationis vestrae stimulos adjungatis, ac subsidia, quantum in vobis erit, omniadeferatis. Possemus adhuc ad alia animadvertenda pergere super illo conventus decreto, siquidem a principio usque ad illius exitum nihil fere in eo est, quod non sit cavendum, ac reprehendendum * omnesque ejus sensus inter se adeo nexi consentientesque sunt, ut vix ulia pars sit ab erroris suspicione libera. Sed cum jam declarassemus potiora quae in eo sunt errorum monstra, atque interim, quodminime expectabamus, in publicis foliis perlegissemusEpiscopum Augustodunensem suo se sacramento in ejus decreti verba obstrinxisse, tanto dolore pene exanimati fuimus, ut haec quae ad vos scribimus intermittere deberemus. Afflictio nostra mirum in modum augebatur, ut per diem ac noctem

non tacuerit pupilla oculi nostri, cum videremus eum Episcopum ab aliis disjungi, separarique a collegis suis, unumque ex omnibus hactenus esse, qui

  1. In collecl. Labbe, tom. XIX, pag. 1157 et 1158.
  2. Hadrianus VI. In brevi ad Frideric. Saxoniae duc. advers. Luther. in collect. Labbe, !o:n. XIX, pag. 10, lib. IV.
  3. Epist. 26, lib. VII, pag. 872, edit. Maurin.
  4. Institut. ecclesiastic. 29, pag. 142, edit. Rom., 1747.