Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/114

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

102 BREF DE PIE VI.

ac fidelitatem, cum revera abolitionem pontificiae auctoritatis includeret, ita nunc praevalens Gallicus Conventus praefigens suo illi decreto titulum super civili constitutione cleri, revcra omnem capitis Ecclcsiae potestatem abrogavit, proliibens Episcopis, ne alias Nobiscum partes peragerent, quam ut Nos eorum, quae jam sine Nobis acta, expletaque essent, facerent certiores. Quis illa Conventus membra in animo tum habuisse non existimet, sibiquc proposuisse adoptanda in sua Constitutione Angliae regum secundi et octavi Henrici decretae Secus enim qua ratione expressam horum formam assequi potuissent? Illud tamen discrimen intercedit, quodhaec recentia aliquanto sint pristinis illis deteriora.

Sed cum jam inter se contulerimus duorum Henricorum, et nationalis Conventus acta, progrediamur nunc ad pariter invicem comparandum Episcopum Augustodunensem eum aliis collegis suis; et ne minutim omnia persequendo delassemur, satis erit prae oculis habere ipsum conventus decretum, in cujus ille verba sine ulla exceptione juravit; ita enim facile judicabimus de diversa ejusdem, et ceterorum Episcoporum credendi ratione. Hi quidem immaculate ambulantes in lege Domini magnam praetulerunt animi constantiam in servando dogmate, doctrinaque suorum praedecessorum, inhaerendo primaa Petri Cathedrae, in suis exercendis, tuendisque juribus, in adversando novitatibus, in nostrum expectando responsum , unde, quid agendum sibi esset, agnoscerent : una eorum omnium vox fuit, una confessio, sicut una fides est, unaque traditio, et disciplina. His exemplis, ac episcoporum rationibus , obstupescimus , cum videamus Augustodunensem commotum non fuisse. Simili comparatione ante Nos usus erat Episcopus Meldensis Bossuetius apud vos celeberrimus, et non suspectus auctor [1]1 , inter duos , Thomam Cantuariensem unum , et Thomam Cranmerum alterum, quam hic inserendam ducimus, ut qui haec legent, quam haec nostroe similis sit animadvertant : « S. Thomas Cantuariensis regibus iniquis restitit ; Thomas « Cranmerus ipsis suam conscientiam prostituit, illorumque pravis affectibus adulatus est. Ille actus in exilium, bonis suis spoliatus, persecutionem passus « tam in suis, quam in propria persona , et omuibus modis afflictus , dicendae « veritatis, ut illam credebat, gloriosam emit libertatem, vita, ejusque commoditatibus fortiter contemptis. Hic, ut suo principi placeret, vitam omnem suam in turpi dissimulatione exegit, et in agendo suae fidei contraire non destitit. Unus usque ad sanguinem pugnavit, ut minima Ecclesias jura assereret, et dum illius defendit praerogativas, tam eas quas ipsi Jesus Christus suo sanguine acquisiverat, quam eas, quae ipsi a piisrcgibus concessae fuerant, ipsa sanctae civitatis exteriora tuitus est. Alterterrae regibus maximeintimum illius depositum tradidit, praedicationem nempe, cultutn, sacramenta, claves, auctoritatem, censuras, ipsamque fidem; denique nihil est, quod sub jugum non mittatur, omnique potestate ecclesiastica regali throno semel mancinata, Ecclesire nulla, nisi quantum saeculo placuerit, vis permanet. Prior denique, semper intrepidus, et quamdiu vixit, semper pius, majorem adhuc

intrepiditate mac pietatem mortiproximus exhibuit. Posterior semper pusil-

  1. Histoire des variations des Eglises protestantes , lib. VII, n° 114, tom. III oper. edit. Paris. 1747.