Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/116

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

104 BREF DK PIE VI.

lanimis ac semper pavidus, sed magis adhuc , cum mors inslaret, fuit; et sexagesimum secundum retatis annum agens, propter residuam miserae vitae partem, fidem suam et conscientiam abjecit. Idcirco ejus nomen apud homines odio habetur, ipsique ejus gregales non habent unde illum excusent, nisi adhibitis quibusdam contortis, ingeuiosisque ratiunculis, quibus facta opponuntur; sed gloria S. Thomoe Cantuariensis tamdiu quam ipsa Ecclesia permauebit, et virtutes ejus, quas Gallia et Anglia quasi certatim reveritae sunt, nunquam e memoria excident. » Ita Bossuetius.

Ast multo mirabilius est, quod Augustodunensis non percelleretur declaratione Capituli ecclesiae catbedralis sua? die prima deeembris proxime praeteriti emissa; neque erubesceret quod in ejusdem vituperationem incurrisset, atque ab eo instrui deberct clero, cui par erat, ut ipse exemplo, doctrinaque perluceret. Ea declaratione scilicet Augustodunensis clerus, verissimis Ecclesia 1 innixus principiis in hunc modum in decreti errores invehitur : « Capitulum Augustodunense declarat, 1° se formaliter adhaerere expositioni principiorum super constitutione cleri, quam in lucem ediderunt DD. Episcopi ad « Conventum nationalem depulati, die octobris proxime elapsi trigesima. Declarat 2°, non nisi abjecta conscientia sua, posse directe vel indirecte particeps fieri executionis novae constitutionis clero propositoe, et praesertim in iis quae spectant ecclesiarum cathedralium suppressionem ; ideoque se, sicut prius , sacra munera et canonialia obiturum, numerosisque fundationibus quibus Ecclesia sua oneratur, satisfacturum, donec ipsi omnino imposibile sit eas adimplere. 3° Declarat se , ut pote conservatorem natum bonorum et jurium episcopatus et virtute jurisdictionis spiritualis , quae, vacante sede episcopali, ad ecclesias cathedrales devolvitur, non posse onsentire ulli nova? circumscriptioni dioecesis Avgustodunensis, quae a sola auctoritate temporali procederet. » Interim ignorare nolumus Augustodunensem, ac cum eo quisquis alius ipsum interim imitatus fuerit pejerando, quod Episcopi, qui Ariminensi interfuerunt Concilio, subscripseruntque ambigune, captiosseque illi formulae ab Arianis, quo lidem deciperentur, inventre, intentatisque etiam ab imperatore Constantio minis perterriti, judicio Liberii Pontificis admoniti fuere, quod si in errore perseverassent, Ecclesise catholicse spirituali vigore essent plectendi [1] 1 . Studio quoque S. Hilarii Pictaviensis ab Ecclesia Arelatensi expulsus fuit Saturuinus Episcopus [2]2 , ut pote obstinate persistens in sensu Episcoporum Arianorum. Demum sententia Liberii confirmata per S. Damasum fuit Epistola synodica in Concilio nonaginta Episcoporum data, ut Orientales etiam palam declarare possent, se sui erroris poenitere, si catholici haberi atque esse voluissent. « Credimus autem languentes in isto conamine, non tarde a nostra separandos esse communione, et ab eis episcopatus nomen auferri, quatenus populi eorum liberati errore respirent [3]3 Negari

.

  1. Epist. Liber. ad cathol. Episc. in Fragnient. ex oper. histoiie. S. Hilar. fragment. 12, pag. 1358, edit. Maurin.
  2. Sulpic. Sever. Histor. sac. lih. II, cap. xlv, tom. II, pag. 245, edit. Veron.
  3. Epist. ad Epis. Illyricos, epist. m, n° 2, apud Coustan., pag. 482 et486.