Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/118

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

106 BREF DE PIE VI.

quidem nullo modo potest Augustodunensem, suosque imitatores in eorum se conjecisse statum, qui, ut diximus, judicium subierant Liberii, et Damasi; atque idco, si suum illud sacramentum non revocaverint, sciant quid jam expectandum sibi sit.

Quae hactenus rccensuimus, ac pertractavimus, non ex mente nostra, sed ex purioribus sacrae doctrinse fontibus, ut videtis, eruimus. Nunc autcm ad vos convertimur, Fratres nostri carissimi, et desideratissimi, gaudium nostrum, et corona nostra, qui quamvis nullius bortationis stimulis indigeatis, cum Nos ipsi in vobis gloriemur pro vestra fide in cunctis serumnis, et pro egregiis evulgatis instructionibus, rationabilem comprobemus dissensum vestrum a decreto istius Conventus; nibilominus quia in eam temporum calamitosam conditionem devenimus, ut etiam bis qui sibi stare in Domino videntur, omnia diligenter pracavenda sint; ideo pro commisso Nobis, licet sine ullo merito nostro, curae pastoralis officio, Dilectiones Vestras, summa qua possumus contentione bortamur, ad servanda momni animorum fervore inter vos ipsos concordiam, ut conjunctis studiis, opera et consiliis, uno spiritu ab insidiis et conatibus novorum legislatorum, catholicam religionem tueri, Deo adjuvante, valeatis : ut enim ad locum adversariis patefaciendum nibil aptius esse posset, quam animorum vestorum inter se dissidentium disjunctio, sic ad intercludendos illis omnes aditus, omnesque evertendas molitiones nib.il concordia, vestrarumque voluntatum consensione opportunius est, atque efficacius. Hisce ferme verbis S. Pius V, praedecessor noster, excitavit Capitulum, et canonicos Ecclesiae Bisuntinae [1], qui in similia tempora inciderat. Forti igitur ac constanti animo estote, nec ullorum periculorum denunciatione, aut minis ab inccepto desistite, ac recordamini, ut David impavide respondit giganti, Machabaei intrepide Antiocho; sic Basilius Yalenti, Hilarius Constanti, Ivo Carnotensis Philippo regi. Jam, quod nostrarum est partium, publicas preces renovavimus; hortati regem sumus ne suam vellet interponere sanctionem; duos Archiepiscopos, qui eidem aderant regi, quid ab eis agendum esset monuimus, utque exarmare, quantum in Nobis erat, remissioremque reddere tertii istius quem appeilant status, rorem possemus, exactiones illas suspendi interim jussimus taxationum, pro Gallicis expeditionibus, ex pristinis conventionibus, perpetuaque consuetudine nostris officiis debitarum : ex qua liberalitate nostra illud per ingratissimam compensationem retulimus, ut excitatam atque auctam a nonnullis ex conventu, Avenionensium ab Apostolica Sede rebellionem doleremus, a qua os, sanctaque haec Sedes reclamare non cessabit. Prasterea Nos hactenus continuimus, ne abscissos ab Ecclesia catholica ^auctores male ominataj constitutionis civilis cleri declararemus. Demum ea effecimus ac pertulimus omnia, si quomodo lenitate, ac patientia nostra evitare possemus deplorabile schisma, ac pacem apud vos, vestramque nationem revocare. Quin et adhuc susceptis paternae caritatis consiliis inharentes, quae vos ipsi vobis esse proposita, in vestroe expositionis exitu cognovimus, a vobis petimus, vosque obsecramus, ut nobis exponere, ac declarare velitis quidnam esse judicetis, quod nunc prrestandum a Nobis sit, ad assequendam animorum conciliationem.

Quod Nos certe in tanta locorum distantia agnoscere non possumus ; vobis vero

  1. Epist. 6, lib. III, eclit. Antuerp., 1640.