Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/122

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

MAII MDCCC.

S. S. DOMINI NOSTRI PII VII

EPISTOLA ENCYCLICA

OCCASIONE ELECTIONIS SUAE

. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS , PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS , EI

EPISCOPIS UNIVERSIS GRATIAM ET COMMUNIONEM SEDIS APOSTOLICAE
HABENTIBUS.

PIUS PP. VII.

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Din satis videmur apucl vos tacuisse ; nunc exactis duobus jam meusibus, iisque non cura, nec labore vacuis, ex quo hoc tantum oneris Nostrae imbecillitati Deus imposuit, cunctae ut Ecclesiae suae Nos praeficeret, obtemperandum Nobis est non tam consuetudini, quae vel ab ultimis temporibus invaluit, quam amori erga vos Nostro, quem necessitudine collegii dudum susceptum, nunc vero mirum in modum auctum, pleneque cumulatum sentimus, vos ut per has litteras saltem adloquamur ; quo nihil sit Nobis dulcius, nihil jucundius. Ad quod Nos etiam vehementer hortatur, et impellit officii illius, quod proprium Nobis, et praecipuum est, ratio illis consignata, et declarata verbis : « Confirma fratres tuos. » Neque enim hoc miserrimo, ac turbulentissimo tempore minus quam unquam antea Satan « expetivit nos omnes, ut cribraret « sicut triticum. » Quamquam quis est tam hebes, tam averso a Nobis animo, quin intelligat, perindeque perspiciat, atque illa, quae oculis cernuntur, in his quoque difficultatibus, et asperitatibus rerum praestitisse Christum, quod esset professus, ut « oraret pro Petro , ne fides ejus deficeret [1] ? » Obstupescent posteri certe sapientiam, magnitudinem animi, et constantiam Pii VI, cujus potestati Nos successimus ; utinam vero etiam virtuti, quae nullo tempestatum impetu, neque calamitatum concursu convelli, aut labefactari potuit. Nae is Martini illius, a quo Nostrae olim Sedi tanta accessit laus, primum in adfirmanda , ac defendenda veritate fidem, in perferendis deinde laboribus, et aerurtmis parem fortitudinem Nobis retulit, civitate, et Sede sua crudelissime pulsus, imperio, honore, fortunis omnibus spoliatus, statim ut locum quietis et tranquillitatis aliquem videbatur nactus, demigrare alio compulsus, adfecta quamvis aetate, et valetudine esset, ut nec pedibus ingredi posset, in longinquam a deo terram abstractus, quum acerbioris praeterea exilii terror identidem ei proponeretur, quum, nisi alicujus fuisset ei pietas, et liberalitas opitulata, non habuisset quo se, et paucos, qui se assectarentur, aleret, quum ejus infirmitas, et solitudo quotidie tentaretur, nunquam tamen a se ipse discessit, non ulla fuit deceptus fraude, nullo perturbatus metu,

nulla spe delinitus, nullis incommodis, nec periculis fractus, nullam ab eo ne

  1. LUC. XXIII.