Pagina:Recueil des allocutions consistoriales, encycliques et autres lettres apostoliques des souverains pontifes Clément XII, Benoit XIV, Pie VI, Pie VII, Léon XII, Grégoire XVI et Pie IX .djvu/124

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

112 LETTRE ENCYCLIQUE DE PIE VII.

litteram quidem, aut vocem exprimere inimici potuerunt, quae non documento esset omnibus, Petrum « ad Iioc usque tempus, el semper in suis successoribus vivere, et judicium exercere, quod nemini dubium , atque omnibus adeo aetatibus apprime cognitum esse [1] , auctor valde bonus in concilio Ephesino pronunciavit.

Quanti vero faciendum illud est, et quo grati sensu animi memoria repetendum, quod eo fuit sane tempore Pio VI mors a Deo donata (sic enim est dicendum potius quam vita erepta quum nihil jam impedimento esset, quominus de successore illius declarando rite deliberaretur ! Recordamini, Venerabiles Fratres, quo eramus metu solliciti, et suspensi, quum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, et ipsi suis sedibus ejecti , complures in custodiam traditi, aliquot ad nccem expetiti, permulti mare trajiccre summa hyeme coacti, rebus nudati suis, egentesque omnes, magno plerique intervallo a se disjuncti, quum viis ab lioste obsessis, nec litterae ilios inter commeare, nec ipsi quo vellent, oportuissetque, adire permitterentur; nunquam profecto videbantur convenire posse , ut Ecclesiae orbitati succurrerent more instituioque majorum, si quis casus Pium VI percutisset , quem quotidie de vita dimicare audiebamus. Quis tum adflictis , ac perditis prope rebus bumano solum consilio, atque ope nixus id sperare, quod singulari Dei benignitate evenit, fuisset ausus, non ante e vita Pium VI excessurum quam constituta ab ipso pontificiorum post se liabendorum comitiorum ratione, cuncta fere pacata Italia, comparatis omnibus, Cardinales frequentissimi Venetiis praesto essent futuri ad suffragium ferendum in carissimi in Christo filii Nostri Francisci Hungariae regis aposlolici, et Bohemiae regis illustris, ac Romanorum imperatoris electi praesidio , ac tutela ? Agnoscant vel ex bis bomines, frustra quemquam conari « Domum Dei » evertere, quae est Ecclesia super Petrum, veritate, non solum noniine petram, cedificatam, contra « quam portae inferi non praevalebunt [2]2 , fundata enim est super petram [3]3 . » Nemo unquam religionisChrislianae bostis fuit, quin bellum eodem tempore nefarium cum Petri Catbedra gesserit, qua stante, illa cadere, et labare nequeat : cujus pontificum « ordinatione, et successione, » uti denunciat aperte omnibus sanctus Irenaeus [4]4 , « ea, quae est ab Apostolis in Ecclesia traditio, et veritatis praeconatio pervenit usque ad nos, et est plenissima haec ostensio, unam, et eamdem vivificatricem fidem esse, quae in Ecclesia ab Apostolis, usque nunc sit conservata, et tradita in veritate. » Hac prorsus via grassati etiam sunt, qui nostra aetate nescio quam pestem, ac Jabem falsa; philosophiae supponere contenderunt ei pbilosophiae (sic enim Christianam doctrinam rectissime appellant Graeci praesertim Patres) quam Dei Filius aeterna ipsa sapientia e coelo detulit, atque hominibus impertivit. Atqui

scriptum est ', pulchre omnino in eos Pauli ista jactantur [5]: « Perdam

  1. Actio 1, n. 11.
  2. Matth. xvi.
  3. Matth. VII.
  4. Adv. haeres. 1. III, cap. III.
  5. Corint. I, c i, v. 19, 20.